{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 215","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/215.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Tum Cicada, quae cantum illum obstreperum non ore edit, vt Aues, non alis aërem verberantibus, vt muscae; aliáque Insecta volitantia, sed agitatâ potiùs intra pectus membranula, quemadmodum etiam Gryl lus vel eo argumento, quod detractis alis, capiteque ipso (imò etiam cauda, vt ipsi ob seruauimus) perinde adhuc nihilominus cantet. Tum quae primo loco dicenda fuit, Apis, regimine Politica, structura fauorum Geometra, & mellificio proma conda (quod tamen non conuenit Fuco, seu Furi, Api scilicet magnitudine Regem aemulanti, sed ignauae, & sine aculeo) tum quae fauos quidem, sed sine melle exstruit Vespa, & qui à vespa non tam forma, coloréque flauo, quàm multo maiore & corporis mole, & aculei vi differt Crabro, sub terra alioquin fauos apparans, quos si quis imprudens proculcauerit, cataphractus oportet sit, nisi crabronum acie confodiatur, ac penè dicam conficiatur Postremò ex iis, quae inter Aquatica prae dita sunt pedibus, quaedam similiter alis ca rent, cuiusmodi sunt & Pediculus vocatu marinus, & Pulex similiter, & Scolopendra, &c. itemque minimulae quaedam veluti hirudines, Scrophulas nostis appellatas, quatenus vulgi opinio est, si quis non aduertens vnà cum aqua eam sorpserit, ex fonte nempe, cui aliunde sit salubritatis indicium, illum Scrophulis, siue strumis, foedo morbo laboraturum; & quod nigricans in aqua stagnan ti orbiculi modo cum cauda, vndulanteve ap pendicula dicere solent Asini caput. Quaedam alis praeditae sunt, vt vocatae quoque Aquaticae muscae, Cantharides, Scarabaei; & dicta vulgò Nymphae, Mungiaeque, corpore longiusculo, muscosis fluentis superuolitantes, alisque surrectis quiescentes, caeteráque hu iusmodi. Quibus, si lubet, adiicito quod Aristoteles habet, (citanturque ex eo Cicero, & alij) de animalculo pedum quatuor, & ala rum totidem, quod apud Bosphorum Cimmerium, & ad Hypanim quidem fluuium, ac sub Solstitium ex decidente folliculo quasi acino, aut paullò maiore, vbi id disrumpitur prodiens manè nascitur, adolescit subinde, meridie viget; senescit posteà, ac denique cum occidente moritur Sole: sicque vnicum diem viuens Ephemerum, quasi Diarium dicitur. Quod idem Aelianus quibusdam Ani malibus ex vini faece prognatis tribuit. Sec de varietate Animalium satis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 214","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/214"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 216.1-7","label":"216.1 to 216.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/216.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/216.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}