{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 224.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 224.1-4","ref":"224.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"CAPVT II. De Partibus caeterorum Animalium à partibus Hominis differentibus. VOD ad caetera Animalia spectat, constat penè ex iis, quae de eorum varietate attigimus, quibus ex generibus partium constent & quemadmodum tam cum Homine, quàm inter se mutuò congruant, aut dissentiant. Vt pauca nihilominùs vel repetamus, vel adnotemus, manifestum imprimis est esse quasdam parteis animanti omni necessarias, vti os, ac ventrem, quibus alimentum assumatur, concoquaturque (vtcumque Aristoteles censeat cicadam ore carere) ac meatum eriam, quo fiat recrementorum deiectio. Idque praeter aliquas parteis, quas esse insuper oporteat, vt sint quae nutriri alimento valeant; & pars quaedam potissimùm, quae tangendi organum sit, cùm tametsi desint sensus caeteri, tactus saltem, vt Aristoteles saepe inculcat, deesse non possit. Deinde quae partes in Homine anteriores sunt; eas vulgò in aliis Animalibus esse inferiores; quae posteriores superiores ac rursus quae superiores an teriores, quae inferiores posteriores; nisi quòd in Testudine & plęrisque Testaceis omoplatae, aliaeque dorsi partes inferiores sunt; in Mollibus caput est inter pedes; ac in eisdem, & cochleis excrementorum meatus ad eandem regionem cum capite spectat. Ad haec caetera Animalia vel habere parteis qualeis Home habet, vel habere qualeis non habet; vel non habere qualeis habet, vel habere quidem, sed aut κατ᾽ ἄναλεγίαν proportione solùm quadam simileis (ex quo Aristoteles saepe, vbi non agnoscit v. c. cor, sanguinem, spinam osseam &c. agnoscit tamen τὸ ἀνάλογον, quod proportione idem sit, quod aequiualeat, quod consimili munere fungatur) aut saltem magnitudine, figura, duritie, situm, numero, alia quapiam re differenteis. Rursùs, loco cutis, v. g. quae est commune homini, caeterisque sanguineis integumentum, inesse aliis testas crustasve; (nisi quòd in Mollibus analogum quidpiam discretu facile non est) & cute praeditorum, alia habere ipsam nudam, sed ferè cancellatam, crassam, ac praeduram, vt Elephantem, Crocodilúmque, & istum quidem maximè, in quo est ad dorsum penè muricata, & aduersus ictus inuicta; alia habere ipsam aut pilis, aut spihis aut plumis munitam; & quae speciatim pilis obductam habent, habere ipsam pilosam totam, non verò ex parte maxima depilem (nisi fortè ad os, plantámque (secus ac ipsum hominem; itemque ea nasci omninò cum pilis toto corpore, non verò instar hominis natiuos alíquos habere, vt ad caput, aliquos progressu temporis subnatos, vt ad mentum, parteisque alias; praetereáque rerinere ipsa illos donec viuunt, eodem colore, non in canitiem vertere, quemadmodum hominem, nisi forte pauca, ac rarò, vt equum; ac nisi quòd in qui busdam regionibus, dicuntur cuniculij, lepo res, & alia id genus inalbescere hieme, donec niues sunt, & tempore alio sui esse coloris.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 223","label":"223","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/223"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 224.5-8","label":"224.5 to 224.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}