{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 225.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 225.5-8","ref":"225.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Cùm Leoni porrò ceruix penè rigeat, vt osse quasi perpetuc constans, quod Lupo quoque competit; distinctiores, mobiliorésque in caeteris sunt vertebrae, & plures quidem, vel pauciores pro longitudine colli; quod inesse sanè longissi mum constat Camelo, Struthioni, auibus, quibus longa crura, ac etiam Palmipedibus, nam quibus alioquin sunt vngues adunci quae que sunt rapaces, collum, ad robur, breue est. Ingluuiem praetereo, quae in auibus ante pectus plaerumque tumet. Pectus, inquam, quod vt in auibus carinatum est, & speciali ossiculo Lunula, seu furcula dicto, ad clauiculásque apposito singulare; ita coarctatum in caeteris plaerisque Viuiparis est, cùm sit ir homine singulariter latum. Heinc cùm Ouipara mammis careant, non habent illas Viuipara in pectore (nisi quod Elephas satis admotas) sed vel binas inter femora, vt Solidipeda, & Bisulca cornigera (nisi quod sunt Vaccis papillae quaternae) quo modo habent pisces quoque Cetacei prope genitalia; vel binas in medio ventre, vt Leaena; vel quaternas in eodem, vt Panthera, vel plureis, & duplici quidem ordine secundum ventren dispositas, vt ex Bisulcis sus, ex Digitatis canis: nullum verò est digitatum, quod mammas inter femora habeat. Costae, dorsique vertebrae sunt in istis plures, in illis pauciores; vt in serpentibus, v. c. sunt costae triginta, in auibus duodecim; nempe in auibus non plures sunt, quàm sex dorsi vertebrae, cùm sint saltem duodecim colli; adnotatuque dignum est, esse in ipsis diaphragma tehuem solùm membranulam; non verò septum musculosum, quod respirationi inser uiat. Est pulmo in caeteris animalibus, quàm in homine fungosior, & fissior; ac eo quidem modo in Quiparis, vt esse geminum videatur, Est autem ita fungosus speciatim in Chamaeleone, vt insufflatus abeat in membranam tenuissimam, & ambitu toti corpori aequalem. Nescióque an-non haberi quaedam pulmonis species debeat non tam qui folliculus, seu quasi vesicula aëris plena, quae in quibusdam piscibus, fluuiatilibusque potissimum est, natandóque inseruire potest, quàm album velut operculum ipsi cordis basi cohaerens, quoc deprehendimus vt fungosum, ita abiens in venulam, seu excauatum tubulum, qui secundum inferiorem maxillam, & ad denteis vsque productus esse possit huiusmodi, vt per ipsum quidpiam proliciatur aëris, aut fuliginis expellatur, cùm per longissima interual. la pisces ad vsque interstitium aëris, & aquae prosiliunt?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 225.1-4","label":"225.1 to 225.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 225.9-13","label":"225.9 to 225.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}