{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 23.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 23.6-9","ref":"23.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/23.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/23.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/23.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Exinde autem colligetur Lacuum illorum altitudo supra Aegyptij maris superficiem quindecim proximè milliarium. Adde his autem, si velis tria aut quatuor milliaria pro altitudine mon tium Lunae supra eorum Lacuum superficiem; adde & vnum, alterumve milliare, si assumptam decliuitatem non-nihil esse augendam putes; tum altitudo montium Lunae supra Mare, aut aquam subterraneam mari coaeSun, quatam, euadet viginti duntaxat milliarium Fontium, & quae dictum est antè addere Terrae diametro Fluuiorum, quadringentesimam solùm eius partem: Cae af praesertim Nili. terùm ex his adnoto potuisse quidem Vete res, quibus Aristoteles subscripsit, habere Terram Septentrionalem altiorem Graecia, aut minore Asia, qua à nostro mari in ortum producto alluitur; at non debuisse habere altiorem Terra Meridionali, quae ad idem mare terminatur, quasi eam metiti ex altitudine Aegypti, aut reliquae orae Africanae oporteret Siquidem vt montes Riphaei, Caucasusque, & caeteri in mare Hircanum, Euxinúmque aquas fundentes altissimi sunt, nequaquan tamen iis inferiores Lunae montes habendi sunt, qui aquas in mare Aegyptium immittunt. Haud abs re verò tam Hircani, quàm Euxini mentionem feci; siquidem vt Mare Euxinum altioris est superficiei, quam Marc Aegeum, ac nostrum, & non potest tamen totum effundi propter angustias Bosphori Thracij, tot praesertim aquis aliunde in ipsum continuò effusis; Ita videtur Mare Hircanum esse altius ipso Euxino, exonerarique in ipsum, & ad vocata quidem βαθέα seu profunda Ponti (vbi & aqua dulcescit, & fundum est inexploratum) idque per meatus subterraneos, quae egregia fuit Aristotelis coniectu- 1. Meteor. 13. ra. Haud abs re certè Mare illud pro Lacu, aut Palude habuit, quam Accolae, inquit, Mare vocant: videlicet aquas fluuiorum plurimorum, maximorúmque ita colligit, vt cùm vndequaque circumdetur montibus, nullaque ex parte aperiatur via, qua instar lacuum Zahan, & Zemram sese supra terram effundat, ea de causa debeat se subducere per meatus subterraneos in mare Euxinum, tanquam proximum, & humilioris, seu inferioris situs, Quippe, nisi hac ratione se exoneraret, necessariò ex tot illorum tantorum fluminum incursu nunquam cessante excresceret, & cauitate inter monteis completa longè exundaret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 23.1-5","label":"23.1 to 23.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/23.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 23.10-12","label":"23.10 to 23.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/23.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/23.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}