{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 233.5-2-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 233.5-2-9","ref":"233.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/233.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/233.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/233.5-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"& potest-ne aqua etiam excauasse quadruplicem illum, aut duplicem saltem Animalibus ruminantibus stomachum; ac non potiùs causa, quae prouiderit, vt ea Animalia, parte solùm alterâ dentata cùm sint, foliáque dumtaxat decerpta deglutiant, cibi molem seruent in stomacho amplo, quovsque remansa, detritáque per otium in alic minore condatur? quod idem proportione est de auium ingluuie dicendum. Cur verò, si post stomachum aqua aperuit intestina per illa tamen aqua ore assumpta, & in stomachum transmissa non exit? & cur, si vesica per eam facta est, membranacea est, ac tantopere dilatabilis facta? An-non potiùs ab alia causa, & eo quidem fine est facta, vt defluentem sensim ex venis humorem sero sum excipiat, ac seruet, quovsque deiicere Vacet? &, non-ne tantò magis ab intelligente causa facta est, quantò ad ingressum vreterum in ipsam valuulae interne occludentes sunt, quae obstent, ne vrina in vreteres refluat? ipsae autem venae aperiri-ne tote corpore pari praeterfluxu potuerunt; & non poriùs eâ, quâ sunt formâ, ac distributione ideò fieri, vt alimentum ad nutriendum parteis corporis singulas deferrent? quippe nutritio partium quî fieret, nisi forent venae ad eam destinatae? Sic iidem sunt satis fecisse rati, cùm dixere nareis à spiritu praetermeante disruptas fuisse. Verùm potuerit spiritus aliquam partem effringere; an ideò tamen potuit asperam arteriam formare, illamque priùs peruadere? Et, cùm os ipsum satis patuerit ad cruptionem spiritus; non ne esse potiùs ea causa debuit, quae prospexerit, vt quoniam aliquando os clauditur, apertae paterent in subsidium nares, quibus interim spiritus induceretur, educereturque: quòd si eae solâ spititus vehementiâ fuere disruptae; cur non disruptus fuit sursùm nasus, potiusquàm cum illa deflexione in basin; commodâ aliunde vt cum inductione spiritus odor in olfactum feratur? si fecit aliunde spiritus eruptio huiuscemodi aperturam; cur non ita sursùm arteriam aperuit, vt epiglottidem abduceret, & non ipsam relinqueret, quae appositi adeò immissioni cibi, potúsque per arteriam obstaret? proinde certe factum est, vt quo niam epiglortide aues carent, idcircò & cibum non mandant, sed in oesophagum in imo apertum deglutiendo transmittant; & aquam non vno tenore hauriant, sed guttatim trahant, elatóque capite retrò compel lant, posticóque in oesophagum, compresso interim arteriae orificio stillent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 233.1-2-4","label":"233.1 to 233.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/233.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/233.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 233.10-15","label":"233.10 to 233.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/233.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/233.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}