{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 239.1-2-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 239.1-2-4","ref":"239.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.1-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"quàm homini attributum fuisse, quod alius Poëta appellat Diuinae particulam aurae. neque hac in re factum fuisse inter Animam, Animumque, seu Mentem, discrimen. Praetereo etiam quod Stobaeus Orpheum cirat visum dicere vnam esse generalem Animam, ex multiplici cuius diuisione particulares Animae oriantur, & adueniant. Itemque quod Thales proptereà dixisse apud Aristotelem videtur Plena Dijs esse omnia, ac plura id genus. Obser uo solùm, quod Aristoteles obiicit, cur non ex igne, aut aëre nascantur animalia, si in illis sit Anima? respondere Platonicos, quia idonea deest seu materia, seu dispositio, quemadmodum sensus in osse non fit, licet in eo sit Anima, ob defectum dispositionis. Ne memorerm quòd author libri de diuina secundum Aegyptios supientia autumat virtutem formatricem ignis, qui ex silice excutitur, esse Animam generalem. Obiicit etiam Galenus videri sibi propè impium referrej ad hanc animam Scorpios, Phalangia, muscas, vermeis: sed responsio est vnamquamque huiuscemodi naturarum esse in sua specie perfectam; & velle ipsummet Galenum Deum in formanda re qualibet necessitate materiae teneri. Obiiciunt quoque, seu timent potiùs Platonicotum aliqui, ne Mens, seu Diuina natura obnoxia interitui fiat, si in particulas diuidatur; verùm respondent alij tale nihil esse timen dum, quòd tam Mente, quàm Anima eiusdem rationis exsistente in omnibus partibus sibi vbique continuis perinde semper se habeat, &c si gutta Oceani intra Oceanum ipsum moueatur. Ex quo etiam Plotinus, & Amelius apud Stobaeum dicere videntur vocatam Platoni Animam diuiduam, nunc aliam, nunc rnam, atque eandem esse cum tota. Et Porphyrius ipse in libro de Virtutibus, è que Stobaeus idem desumpsit, rem praeclariùs plicans, Non est, inquit, existimandum propter multitudinem corporum multitudinem esse Animarum, esse verò multas, vnamque ante ipsa corpora; neque vnam, totalis cùm sit, prohibere esse in scipsa multas; neque multas obstare, quin vna in seipsas diuisa sit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 239","label":"LIBER ILRIIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 239.5-2-8","label":"239.5 to 239.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.5-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}