{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 239.5-2-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 239.5-2-8","ref":"239.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.5-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Distant siquidem inter se, absque eo, quòd in seipsas desecent, aut comminuant totam; & adsunt sibi inuicem, absque eo, quod confundantur, aut totam quasi cumulum faciant: neque enim finibus diuisa, aut confusae inter se sunt, ad eum modum, quo multae scientiae, neque confunduntur in Amima, neque propterea Animae tanquam multa corpora insunt, sed potiùs vt quaedam Animae functione, se habent. Caeterùm, quod isti Authores de Animarum descensu habent, quoniam plurimi in eo sunt, ideò sic videtur ex iis, quae circa Mundi Animam, illiúsque compositionem edisserui mus, interpretandum. Mens, seu illa Anima Mundi vt purissima, ita actuosissima pars, quatenus spectatur in se, appellari solet Mundus Intelligibilis. Mundus, quia Ideas, rationes, ac veluti semina rerum omnium complectitur; Intelligibilis, tum quia intelligentia tota est, tum quia intellectu solo potest à nobis percipi. Heinc non est, quod imaginere Mundum Intelligibilem esse extra vltimum Caelum (tametsi illeic esse fingatur) Is nimirùm vbique est, etiam intra te, sine in teipso, quatenus mentis es particeps. Proptereà enim docet Plotinus Animam nostram non & lib. 8. cap. vniuersam ingredi corpus, sed aliquid ipsii, vlt semper in Intelligibili Mundo esse. Et quoc idem alicubi, ipse quoque Nemesius ait, sci licet ista ex Platone accipienda esse è τοπικῶς lib. de na hio. cap. 2. ἀλλὰ νοητῶς, non secundum locum, sed secundum intelligentiam. Mens porrò ex suo illo statu tum discedere, vel descendere dicitur, cùm intelligitur coniungi inferiori illi, seu minùs purae substantiae, cum qua constituit Animam Mundi. Hic verò est primus descensus ex Mundo intelligibili in supremum, Caelum, seu Sphaeram Inerrantium: quare & hoc Caelum propriè est, quod dicitur Sedes, & fons Animarum: per ipsum nempe intelligitur status Mundanae Animae praeter corpus consideratae. Heinc est, quod ait Macro 1 in somn. bius, inxta amiciorem rationi Sectam Ani 11. mas beatas ab omni cuiusque contagione corporis liberas Caelum istud possidere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 239.1-2-4","label":"239.1 to 239.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 239.9-2-10","label":"239.9 to 239.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/239.9-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}