{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 263.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 263.5-8","ref":"263.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/263.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/263.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/263.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Quamobrem, si canis, aut ouis adstruimus causam in semine, vt sit, quae ab intrinseco tantam illam partium varietatem, distinctionem, elaborationemque moliatur, cùm nulla sit causa, quae extrinsecùs agens possit illam peragere; quid-ni sit in semine quoque causa pulicis, acarive, quae intrinsecùs operetur; cùm nulla causa externa sit, etiam Sol, etiam quaevis alia, cui subtiles adeò, sapientésque sint digiti, vt tale quidpiam adoriri, aut perfice re vnquam possit? Arguitur deinde ex constanti illa specierum, indiuiduorúmque similitudine sub genere eodem. Etenim, si fieri non potest, vt omnes Equi nascantur sibi adeò inuicem similes, nisi quia ex simili semine proueniunt, similisque est causa, quae interiùs formationem exsequitur; quî concipere liceat posse muscas omneis tam simileis inter se nasci, nisi quia pari modo oriantur ex simili semine, & à simili, qui sit intus, formatore elaborentur? Vt certè nummi in variis regni ciuitatibus cusi simillimi sunt inter se, quòd in ingulis monetarij sint, qui sint ex Principis praescripto instructi similibus typis; sic peraequum est reputare, cùm simileis adeò conspicimus muscas Massiliae, & Parisiis, Vlysippone, & Alexandriae, simileis esse proximas causas; semina videlicet, quae ex praescripto Authoris naturae instructae sint similibus ad eas deformandas principiis. Alioquin enim quemadmodum fieri non posset, quin Artifices dissimillimos nummos cuderent, si fortè fortuna, ac pro lubitu, neque ex consilic communicato eos appararent; sic fieri non posset quin muscae prodirent res quaepiam dissimillimae, si forent agentia proxima fortuita, ac temerè operarentur, neque in vnum collinearent scopum Arguitur rursus ex conformitate eorum, quae in eodem genere interdum à parentibus, interdum aliunde originem habent. Quî fieri enim potest vt mus ex quisquiliis genitus nulla sui parte differat ab eo, qui à mure editus est, nisi parem prorsus formatricem causam habuerit?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 263.1-4","label":"263.1 to 263.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/263.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/263.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 263.9-10","label":"263.9 to 263.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/263.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/263.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}