{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 269.18-21","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 269.18-21","ref":"269.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/269.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/269.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/269.18.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Heinc nihil est mirum, si eò adducatur, vt fateatur menstruum esse impurum semen; mirum potiùs, cùm praeter menstruum, quod impurum effluit; non latuerit illum excretio, quae puritatem saperet, dixisse eum tamen talem humorem non seminalem esse, sed loci proprium; quasi aut illa loci proprietas seminalem potiùs non arguat; aut ipsum quoque maris semen non sit ad proprietatem eandem referendum. Sed ipsi nimirum videntur foeminarum testes fuisse incomperti (nam & partem hanc maris propriam facit) ac incomperta etiam vasa illa Hipponi, aliisque ignota, quibus semen in vteri fundum immitttitur; praeter alia recens detecta, quibus deiicitur in collum, ac caeteris potissimùm peracta conceptione occlusis. Praetereo interim, quod illi de appetitione vsus attigerunt, idipsum esse, quod Galenus in suibus foeminis declarat, quae nempe testibus exsectis verreis ampliùs non appetunt; quasi ὀργασμὸς ille excitetur ex efferuescente, turgescentéque materia non menstrui sanè sanguinis, qui citra ipsum confluere, efflueréque obseruatur, sed seminis potiùs, quod pari ratione creet illum in maribus. Ac suboriri quidem hoc loco videretur quaestio, Vis-ne naturalis, animalis, an vtraque sit, qua ille creatur; sed res in eum locum differenda est, in quo de Affectuum causis disseretur. Attingendum heic potiùs, tametsi semen foemineum videatur solùm materiae, patientisque rationem, iuxta Aristotelem obtinere; non destitui tamen probabilitate communem sententiam, quae ipsum omni actione non spoliat. Vtcumque enim foemina se se sola concipere nequeat; nihilominùs causa esse potest seminis ipsius infirmitas, & imperfectio quae posset quoque masculeo, quatenus se solo nihil potest, suo modo tribui. Sunt ad manum exempla multa illorum agentium, quae coniuncta possunt, quod singula nequeunt vt intelligamus posse semini foemineo aduenire masculeum, tanquam agendi complementum Hippocrates 270 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber III.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 269.14-17","label":"269.14 to 269.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/269.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/269.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 270.1-3","label":"270.1 to 270.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/270.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/270.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}