{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 271.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 271.1-5","ref":"271.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/271.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/271.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/271.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"sunt medullae dorsalis defluxum; velut Plutarchus lem enim loquendi modum mutuati non modò Epicurus, sed ex Stoicis etiam quemadmodum Sphaerus, dum apud Laërtium semen deduxit ἀφ᾽ ὅλων σωμάτων, vt esset quod omneis parteis gigneret: nempe Stoici quoque, ex Plutarcho deferri semen ex corpore toto, animáque existimârunt. Ad Epicurum quod attinet, verba sunt eius apuc Laërtium; τό τε σπέρμα ἀφʼ ὅλων ταν σωμάπων ρέρεσθαι γε δεῖ πρισκατάνοειν ὅπ τὸ ἀσώματον, Ἰcogitare etiam oportet; ferri ex totis corporibus semen, quoniam id incorporeum est, hoc est ex se subtile adeò, vt pro incorporeo haberi modo loquendi vulgari possit. λέγει γὰρ, subiicit Laër. tius κτὰ τὴν πεῖστὴν ὁμιλίαν τοῦ ὀνόματος, ὅπὶ του καθʼ ἑαυτὸ νοκθέντος ἂν, ita nimirum loquitus iuxta maximam nominis familiaritatem, qua sic effertur, quod per se intellectu percipitur En autem Lucretianos versus, cùm agitur de semine, Quod simul atque suis eiectum finibus exit, Per membra, atque artus decedit corpore toto In loca conueniens neruorum certa, cietque Continuò parteis genitaleis corporis ipsas. Citarem alios, ac nominatim Tertullianum, cuius sunt verba huiusmodi, Vnico impetu vtriusque (parentis) toto homine concusso despumat in semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex spiri tuali calorem, &c: sed notum est hanc euasisse receptissimam opinionem. Ad Aristotelem vt redeam, mirum sanò est, quàm acriter pugnet aduersus eos, qu statuunt decidere semen ex corpore roto seu ex omnibus partibus; cùm ipse quoque post allatam distinctionem expositam, aduenire agnoscat ex omnibus, non vt colliquamentum, sed vt excrementum; & partim vta tur iis rationibus, quas impugnat, partim eas vsurpet, quae facillimè possint retorqueri. Vt paucis dicam, si nemo censeat fructus, aut grana, hoc est plantarum semina esse ipsarum excrementa, sed esse potiùs veras, & viuenteis parteis, licet non perenneis, sed post maturitatem deciduas; non apparet sanè cur Animalium semen excrementum censendum sit, & non potiùs vera, atque vnita pars, licet non perennis, sed post maturitatem, hoc est debitam in suis vasis coctionem, praeparationemque secretioni obnoxia.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 270.8-10","label":"270.8 to 270.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/270.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/270.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 271.6-9","label":"271.6 to 271.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/271.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/271.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}