{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 275.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 275.6-9","ref":"275.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/275.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/275.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/275.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Et posteà: Vt si fistulam vesicae alligaueris, per eámque terram, arenam, ramenta plumbi tenuia inieceris, & aquam infuderis; ac deinde statum immittas; primum quidem illa cum aqua variè miscebuntur; deinde verò quae fuerit flatu agitata temporis progressu secedent, plumbúmque ad plumbum, arena ad arenam, terra ad terram se conferet; ac si quis ea arescere permittat, difruptáque vesica contempletur, simile ad su simile se contulisse comperiet. Ad hunc certe modum genitura, & caro discernuntur, in eáque simile quodque ad sui simile secedit. Atque id quidem est, quod videtur probabilissime omnium diei; tametsi Naturae arcanum incompertissimum relinquat. Ex quo fit, vt quatenus mens assurgere altiùs non potest, retineri id valeat maximéque cùm idem Hippocrates doceat non modò semen defluere ex omnibus partibus, sed Animatum quoque sic esse, vt tam Anima, quàm materia ex vtroque Parente de cidua misceatur, inque vnam abeat. Quippe hac ratione videmur vtcumque intelligere parteis omneis, quae attinuerint ad caput, sese ita euoluere, secerneréque, vt confluant in vnum, & quae ad pectus similiter, & quae ad ventrem, & quae ad artus; ac rursùs earum, quae ad caput, illas quae speciatim fuerint cerebri, coire in cerebrum, quae oculi in oculum, atque ita de caeteris. Nempe illa similitudo, qua vtitur Hippocrates apposita est, possétque hûc etiam afferri illa similis, quam adduximus, cùm de productione, & dispositione partium praecipuarum Mundi. Quin-etiam, cùm perspicuum sit debilitari maximè ex venereorum vsu caput, ac in ipse oculos; ratio fortè reddi heinc posset, quamobrem in Embryonibus tam Auium, quàm Quadrupedum, ac Hominum quoque, caput proportione reliquarum partium maximum appareat; & in capite oculi eadem proportio ne maximi visantur; quasi plures partes in eorum conformationem defluxerint; vtcumque deinceps per nutritionem non perinde augeantur, ob institutum tramitem, quo alimentum attrahi à singulis partibus solet Intelligi deinde potest Animam, quae in semine, prout ipsa quoque defluxit ex omnibus partibus esse & consciam nutricationis animationis, constitutionis singularum adeò, vt, cùm iam sit Animae totius quasi epitome, agere idem pergat in materiam seminis, quae est ipsa quoque epitome totius corporis, quod vnà cum tota, seu reliqua Anima agebat in totum, seu reliquum corpus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 275.1-5","label":"275.1 to 275.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/275.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/275.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 275.10-11","label":"275.10 to 275.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/275.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/275.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}