{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 28","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/28.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"Videlicet perpauci Solem, aliaque Astra adhibent; & qui causas alias ex ipsomet Mari, illiúsve fundo adsciscunt, ipsas à Luna concitari, atque temperari contendunt. Et meritò sanè videtur Luna agnosci vel vnica, vel praecipua causa admirabilis huiusce effectus; quando inter ipsum, Lunámque huiusmodi connexio est, vt coecum esse oporteat, qui illius dependentiam ab ipsa Luna non obseruet. Imprimis enim, si horam notes, quâ Luna est in meridiano, quáque Affluxus est maximus; obseruabis die sequente non eâdem horâ Affluxum esse sed vnâ propè horâ, seu quatuor horae quintis tardius; quemadmodum Luna ob motum luum versùs Ortum, meridianum tardiùs vnâ propè horâ, seu quintis horae quatuor attinget: résque ipsa adeò est constans, vt ex prouiso tempore appulsus Lunae ad meridianum, Affluxus tempus in plurima etiam saecula praedicatur. Id verò simul intereà mirum cùm duplex in singulos dies Affluxus, & Refluxus sit, quemadmodum alter Affluxuum perueniente Lunâ ad meridianum, & in parte eius supra Horizontem exstanze contingit; sic alterum contingere perueniente ad eundem Lunâ, quâ parte est sub Horizonte, spectatque ad Antipodas; adeò proinde, vt sit necessum alterum Refluxum contingere, cùm Luna in exortu est; alterum, cùm est in occasu. Non praecisè quidem cùm Luna est in Horizonte, vt arbitrantur aliqui; sed cùm in circulo sex horarum dicto. Et quamuis Affluxus ac Refluxus tempus non sit vbique horarum sex (nam ad littus quidem Aquinaticum mare septenis horis subit, quinis refugit: Ad Canadense ex opposito quinis accedit, septenis recedit: ad Guineense in Africa assurgit quaternis, subsidit octonis, &c.) Quamuis etiam non eâdem horâ, iis, qui sub eodem meridiano, proximéve sunt, Affluxus contingat; cùm haec tamen ex varietate situs regionum pendere valeant; hoc saltem habetur, redire constanter Affluxum cùm Luna in eodem circulo per polos transeunte fuerit constituta, hoc est post Lunareis, non verò Solareis horas duodecim. Deinde si artenderis ad quatuor Phaseis Lunae praecipuas, siue ad quadrantum totius decursus menstrui articulos, videbis Aestus seu Affluxus, & Refluxus maximos omnium in Nouiluniis, ac Pleniluniis; minimos omnium in Quadraturis; & proportione mediocreis in temporibus intermediis. Et, cùm sint quatuor anni Quadrantes, punctáque in ipsis dicta Cardinalia: maiores quidem creantur Aestus sub Aequinoctia, Solstitiáque, quàm reliquis temporibus, (cùm sint aliunde Aequinoctiales Solstitialibus, & Autumnales Vernis aestuosiores) deprehendes tamen ita à Luna huiuscemod Aestus regi, vt maximorum maximi in ipsis Noiluniis, Pleniluniisque, quae fuerint Aequinoctiis, Solstitiisque propiora, contingant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 27.12-13","label":"27.12 to 27.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/27.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/27.12"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 29.1-5","label":"29.1 to 29.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/29.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}