{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 287.18-20","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 287.18-20","ref":"287.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/287.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/287.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/287.18.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Et facilè quidem admittit in Animalibus plaerisque multifidis simul, ac multiparis (quibus Lepus potissimùm foetus perfectos edere, ac gestare simul imperfectos deprehenditur, quòd vtero sint amplo, prole minuta, semine copioso. Verùm neque admittit in vniparis propter causas oppositas, maximéque ob molem corporis vterum complentis, & quòd vbi grauida fuerint, equâ exceptâ, marem non patiantur; neque speciatim in muliere quòd magna ex parte vterus à conceptu ad partum vsque sic comprimatur, vt dehiscere excipiendo semini non possit, ac paucissimae sint, quibus in tempus aliquod patientibus menseis id contingere singulare possit: vt proinde intelligamus posse in illis multiparis superfoetationem fieri facilè, quòd vrerus illis facilè dehiscat. Praeclarè autem docet, si 7. hist. 4. longo à prima conceptione tempore superfoetatio fuerit facta, nouum foetum non perfici, sed aut ita facessere priori negotium vt sit communis exitij causa, (hácque ratione euenisse, vt aliquando corruptione facta, decem, duodecimque puerperia superfoeta egererentur) aut ipsum saltem interire, reliquo putà, vt maiore, potentioréque subtrahente alimentum; heincque effectum, vt cùm mulier quaedam geminos iam ferens superfoetasset, geminos vopiscos, seu vitaleis quidem suo tempore ediderit; at tertium quinque mensium sic eliserit, vt statim animam efflärit. Sin verò tempore à conceptione breui; posse vtrumque foerum absolui, ac nasci videri, quasi geminos; exemplóque esse non modò Herculem, & Iphiclem, quos sic procreatos fabulantur, verùm etiam foeminam quandam, quae alterum marito, alterum adultero consimilem pepererit. At quorsùm Monstra prodeunt? primùm non accipimus Monstrum pro quocumque discessu (videlicet Graeci πάρεκβασιν vocant) à naturae instituto, & communi tramite, vt fecit Aristoteles, dum foeminam, ac geminos, imò, qui parentibus suis similes non & 4. sunt, haberi posse censuit in monstris; vtque etiam 288 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber IV.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 287.13-17","label":"287.13 to 287.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/287.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/287.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 288.1-4","label":"288.1 to 288.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/288.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/288.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}