{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 301.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 301.1-4","ref":"301.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/301.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/301.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/301.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Debent & fluidae; siue totum fluidum sit, sius cùm fuerit solidum, parteis contineat fluidas, quae possint ex ipso educi. Debent denique spirituosae; siue totum penè spirituosum sit, siue aliquid spiritus crassas inter parteis cohibitum teneat. Oportet verò solidas parteis eiusmodi esse, quae cum solidis corporis partibus proportionem habeant, & alimento ex soluto, inque chylum verso, facilè cum ipso possint fluere; alioquin enim faeces fiunt; ip laeque non modò ex solido cibo, sed ex fluido etiam, cuiusmodi est vinum. De fluidis paullò secùs iudicandum; nam quae sunt propriè alimentitiae, nihil aliud sunt ferè, quàm via quaedam ad solidas; & quae nor lunt alimentitiae, excernuntur quidem, sed peractâ tamen functione necessaria, vt exsolutione, transvectionéve solidarum. Ex quo sit, vt non modò pinguis succus, qualis continetur in granis, necessarius sit ad reparandum sanguinem, verùm etiam aqua illi materando, chylóque, atque sanguini conuehendo idonea, priusquàm in lotium, sudotemve excernatur. Spirituosae demùm, quia cohibitae intra fluidas alimentitias conuehuntur, ideò indigent solùm quadam ipsa tum incalefactione, vt liberari valeant, ex turreréque per ipsum corpus. Heinc proinde sit, vt quod maximè ex alimento exigitur, sit liquor quidam non purè aqueus; sed talis, qui solidas parteis, spiritúsque contineat; sitque adeò pinguis, & non viscidus quidem, verùm inflammabilis tamen; qualis est, qui solet vulgo spiritus, seu aqua vitae appellari. Nempe talis quaedam substantia, quòd spitituosa maximè sit, supplere omnium maximè potest, quod maximè deperditur; spiritus nempe, quibus exhaustis necesse est animal mori; cùm sit aliunde & fluida, & continens quidpiam solidiorum partium spiritus irretientium, possitque sadeò quadamtenus caeterarum partium resarcire iacturam. Indicio porrò maximo est, quòd res vnaquae que tantò sit magis alimentitia, quantò ex ea elicere maiorem huiusmodi aquae, siue spiritus aquam licet; indéque sit, cur omnia grana, cur mel, cur vinum maximè nutriant. Et quamobrem aliunde putas generosum vinum reficit tantopere vireis; nisi quia abundat isto spiritu, qui per omnia membra stauim diuiditur? quanquam est aliunde aliquid in ipso maligni, vt ab eo proptereà cauendum meritò videatur, sicut dicendum alibi est?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 300.9-11","label":"300.9 to 300.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/300.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/300.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 301.5-8","label":"301.5 to 301.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/301.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/301.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}