{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 311.15-18","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 311.15-18","ref":"311.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.15.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Ex his sunt Har uaeus antè memoratus, nonnullique ab ipso stantes; quippe contendunt cor, & arterias non excipere in se sanguinem, quia instar follium aërem excipientium distendantur; sec distendi, quia instar vtrium, saccorum, aut chirothecarum aëre distentarum sanguinen excipiant: adeò vt neque in corde neque ir arteriis vlla sit pulsifica vis; sed sit in corde calor duntaxat, qui ne ipse quidem pulsum ficeret, sed simpliciter calefaceret, nisi contingeret sanguinem appelli. Verùm contendunt alij, non esse quidem vnquam cor, vllamve ipsius, (vt neque etiam alterius partis) vitalem actionem sine calore, sed praeter calorem tamen esse in corde Pulsificam vim ex ipsius conformatione ita dependentem, vt nachinalis Automatis instar itus, reditúsque uos semper habeat; sicque quia distenditur & contrahitur, sanguinem excipiat, & emit tat instar follis; non quia excipiat, emittat que, distendatur, contrahaturque instar vtris. Videtur porrò opinio haec esse longè verisimilior. Primum, quia nimis incongruum videtur, actionem primariam, maximéque omnium animali necessariam elici velut ex accidenti, non ex intentione naturae primaria Deinde quia structura cordis, ac fibrarum potissimùm, & quae in sinistro sinu maximè lacertulorum instar directae à basi in mucronem spectantur, arguunt satis cor factum esse, vt fiat attractio mucronis in basin, & relaxatio ex basi prorsùm; cùm si se haberet duntaxat passiuè, satis fuisset vtris, capsulaeve membranaceae instar fieri, vt ex influxu, effluxuque distendi, collabique posset. Praetereà, quia, cùm intra ouum conformatur pullus, & donec parenchymata oppleta adhuc sanguine non sunt, pullúsque nihil aliud est quàm seminea quaedam, atque albicans contextura, obseruare licet pulsationem quandam, cordis putà, & arteriarum. Et nullutamen sanguis est, ex cuius influxu, effluxuque distentio, & compressio fiat. Ad-haec, quia in promptu est obseruare cor cyprini viui aperti exemptum, atque denudatum, sicque nullo neque influente, neque effluente sanguine, dilatari tamen, atque contrahi, pulsaréque in longum tempus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 311.10-14","label":"311.10 to 311.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 311.19-22","label":"311.19 to 311.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.19"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}