{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 311.19-22","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 311.19-22","ref":"311.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.19.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Quin-etiam cùm fareatur Haruaeus, si exemptum anguillae cor in frusta dissecueris, fore vt videas parteis diuisas sese contrahere, laxaréque; nonne est necesse admitti in corde pulsificam vim, quae ab influxu, effluxúque independens sit, atque idcircò cor non distendi, quoniam impleatur sanguine, sed impleri potiùs sanguine, quoniam distendatur? Dixi interim cor, eiusve motionem sine calore nunquam fieri, tum quia & initio est semineus calor, & procedente tempore is, qui excitatur ex motu; tum quia, vt in Automate requiritur aër, aquáve praeterfluens, aut chorda tensa, pondúsve, aut aliud, quod machinis mobilibus seriei motuum initium faciat; ita in corde requiritur calor, seu veluti igniculus, cuius agitata corpuscula machinulis, quae intra cor, motus initium, ac libertatem per laxata spatia efficiant. Mirabile profectò est, memorata illa piscium corda, à pulsatione, quovsque planè refriguerint, non cessare; imò & cùm refriguisse, & à pulsando desiisse visa fuerint, si calore aut digitorum, aut saliuae, aut repentis sanguinis, aliove foueantur, veluti reuiuiscere, ac denuò aliquantisper pulsare. Notandum verò, esse quidem calorem necessarium, vt motus cordis excicitetur; at ipsummet motum esse necessarium vt calor deinceps & conseruetur, & adaugescat; adeò vt possit consequenter dici non ram calorem esse cordi causam motus, saltem continuati, quàm motum caloris continuati causam. Notandum rursùs calorem illum, qui est in corde adeò intensus, deberi non tam semineae materiae cordis, quàm partim sanguineae, ex quà ipsius parenchyma est partim sanguini, qui in sinus influit; quatenus vterque PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber V. reditur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 311.15-18","label":"311.15 to 311.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/311.15"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 312.1-5","label":"312.1 to 312.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/312.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/312.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}