{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 313.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 313.6-9","ref":"313.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Nobis, quicquid sit de hocce circuitu, is esse videtur sanguinis progressus, qui à Columbo descriptus est: nisi, quòd venam arteriosam proptere à connecti per anastomoseis cum ve nosa arteria verisimile non apparet, & probabilius est sanguinem per illam refundi in pulmonis substantiam, & per hanc subinde exsugi, vt infrà circa Respirationem attingendum vberiùs est. Res verò suadetur tum ob eam rationem ex Columbo insinuatam de sainguine semper in venosa arteria contento; rum ob conformationem, vsumque & quatuor Gassendus de Animalibus. vasorum, & valuularum appositarum, quae al ternis claudi, ac reserari debeant; tum ob de fectum alterius ventriculi in piscibus, quasi, cùm nihil sit necesse neque ex corde in pulmonem, quo carent, neque ex pulmone in cor transire; nihil quoque opus fuerit vena arteriosa, venosave arteria, aut liquore per eas transfuso; tum maximè ob vsum duarum, vt appellant, Auricularum, siue duorum potius quasi cucullorum, qui constituti ad basin cordis, apertique alter in dextrum, alter in laeuu ventriculum, non alio fine vulgò creduntur, quàm vt impetum sustinentes irruentis in ventriculos seu sanguinis, seu aëris, ipsum excipiant, ac deinceps in subiectum sinum refundant; cùm nobis tamen eorum vsus videatur praeclarior, & appositus magis. Nam aliis quidem videtur sanguis cum impetu quodam, affatimque influere è vena caua in ventricutum dextrum, ex hoc in venam arteriosam, & porrò quovsque in aortam irruperit: vnde & requirere solent quî suppetere, aut quonam abire tanta sanguinis copia possit; & nisi ad circulationem, saltem ad transpirationem communicationemque insensibilem arteriarum, venarúmque inter se confugiunt. Nobis autem videtur sanguis non profusè, sed parca quadam dispensatione effluere ex vtroque ventriculo (ac tantè magis, si verum sit non transferri ipsum illo pernici, de quo est dicendum, circuitu) & ad dispensationem hanc hasce auriculas mirè inseruire. Nempe sanguinis praeparatio, quae in corde sit, videtur non aliqua vna pulsatione sic indigere, vt immissus sanguis emitti statim debeat; sed indigere omnino pluribus, imò plurimis; neque enim alia ratione incalesceret, attenuareturque, quantum interest; adeò proinde, vt possit quidem ab initio vsque esse drachma, plusve, aut minùs in vtroque ventriculo, verùm id variis, ac repetitis pullationibus agitandum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 313.1-5","label":"313.1 to 313.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 313.10-12","label":"313.10 to 313.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/313.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}