{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 317.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 317.1-4","ref":"317.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/317.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/317.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/317.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Insto dun taxat, tantum debere esse sanguinis in artetiis, quantum in venis continetur; & vtcumque tantum contineri non possit, quando & pauciores, & angustiores sunt, vt ex iam oblectis intelligitur, debere eas saltem esse semper plenas, videlicet ad sufficiendum quantum per venas effluere potest: & rem se tamen habere secùs ipsâ αὐτοψία probari, quatenus in suffocato animali venae quidem ipsae reperiuntur sanguinis plenae; cùm perexiguum tamen sit, quod in arteriis continetur. Atque id quidem non abs re; quandoquidem in animali viuo arteriae non tam sanguine, quàm spiritu, seu halitu, qui ex parua eius quantitate incalefacta, exaestuantéque (& penè dicam bullien tescreatur, opplentur; cùm subeunte per mortem frigore, aestuque remisso, id tantum, quoc fuit substantiae sanguinis, supersit, ac visibile efficiatur; an verò forsan Haruaeo fauet, quoc ex Galeno ipse confirmat, si Animali viuc quaevis vel minima arteria secta fuerit, vniuersam sanguinis massam, tam quae in arteriis est, quàm quae in venis exhaustum iri; nusquam profecto. Non quòd putem cum Medicis, id fieri ob quandam veluti transpirationem, siue attractionem insensibilem ex venis in arterias; sed quòd iuxta ea, quae sunt priùs dicta, adnotandum discrimen sit inter integram, sectamque arteriam. Nam transit quidem sanguis ex caua per cor in arteriam; sed donec arteria integra est, insensibiliter quòd arteria sit sanguine arterioso ita oppleta, vt vix quicquam valeat in ipsam intrudi: postquàm verò secta, apertáque est, seu propè, seu procul in aliquo ramo, tum quia sanguini patet exitus, ideò quovis pulsu sinister ventriculus effunditur in illam totus, repletúrque subinde (effundendus iterùm) ex venosa artetia osculis laxatis auidiùs sorbente sanguinem refusum à laxata quoque vena arteriosa, in quam proinde effundatur ventriculus dexter, replendus statim ex vena caua. Simile est, ac dum ventus in apertam fenestram reflans frustrà nititur subire in cubiculum, quod, caetera probè conclusum, illo oppletum semel fuerit; cùm si deinceps aliquod ostiolum aperueris, per quod iam ingressus possit egredi, nouus, nouusque continenter & subintret, & egredia tur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 316.9-10","label":"316.9 to 316.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/316.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/316.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 317.5-8","label":"317.5 to 317.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/317.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}