{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 319","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 319","ref":"319","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/319","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/319.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Compressis venis lacteis Me centerij, lac influebat in receptaculum, & secto proximè receptaculum vase cùm ex hoc nihil amplius efflueret, pressis tamen eisdem venis lacteis lac iterum inde effluxit. Vasa lymphatica facta fuere euanida, vnde & demonstrari non potuerunt; dixit ea aduenire ex iecore, ac in eadem receptacula influere, totidem esse & dixit, quot ramificationes illas Pori Cholydochi, quae implantantur & disseminantur per iecur. Ostendit autem canalem Virsungi, cuius orificium paullò inferius orificio Pori Cholidochi in Duodeno; cum in gressu etiam tendendo sursum in Pancreas, per quod totum ramificatur, facta ab initio bisurca tione. Eo emittitur aqua similis illi, quae per venas lymphaticas. In oculo specimen exhibuit depressionis cataractae, hoc est crystallini, non transmittendo acum anteriùs, sed posticò per canthum in humorem vitreum, & acu immissa in crystallinum quasi effractus deprimatur Persus basin oculi, ac infra humorem vi treum, qui interea locum, in quo fuerit crystallinus inuadat; cùm acus esset intra vitreum, manifestissimè videbatur. Cùm radij Solis aut alioquin clarae lucis ingrediuntur in oculum parte interiore hoc est ad fundum oculi Vuea parte anteriore coarctatur, & contrà; ar non deberet dilatari, hoc est papilla fieri amplior quasi retracta tunica? Die Nouembris secundo obseruata fuere eadem circa receptaculum, ductum Thoracicum, insertionem in subclauium, effusionem chyli in venam cauam ascendentem, circuitionem vnà cum sanguine intra auriculam dextram, &c. erat in altero canum receptaculum non tam chylo, quàm humore aqueo plenum. In eo vidimus clarè complura vasa lymphatica. In alio rescisso licet hepate, nihil proptereà venis lacteis receptaculo, aut ductu thoracice effusum, aut deperditum, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 318.8-9","label":"318.8 to 318.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/318.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/318.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 319.1-4","label":"319.1 to 319.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/319.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/319.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}