{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 343-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 343-2","ref":"343-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"CAPVT III. Qui sensile gigni ex insensilibus possit? VPEREST heic iam difficultas, quae initio tractanda cùm fuisset, differenda tamen esse visa est, ne prae sui prolixitate nimium faceret & sui, & aliarum taedium. Ea spectat ad litem, quae speciatim quidem Epicuro intenditur; sed perinde tamen soluenda caeteris Philosophis ma net, dum requiritur, Quî fieri possit, vt re sensilis, siue sensus capax, ex insensilibus gig natur. Verbi causâ; cùm ille velit constare omnia ex Atomis, quae sunt omnes sensus expertes, quî possit contingere, vt ex iis constans Animal, inque ipso anima, & in anima pars illa substantiae, seu facultas, de qua dictum est, sentiendi capax efficiatur? Nam, vt Plutarchus quidem vrget: Cùm ex concurrentibus Atomis ictus, repulsaeque solùm fiant, non autem perfecta mistio, coitióque, eò quòd illae sint, vt qualitatis expertes, sic mutationis incapaces, ideò non poterit ex iis sensus, neque anima, & minus adhuc mens, sapientiáque generari. Et vt Galenus, dum interpretatur illud Hippocratis, Si vnum esset homo, non doleret, quia non foret, vnde doleret, instat; Cùm Ato mus vna dolere non possit, quòd alterationis, & sensùs incapax sit, patet, si dum caro acu pungitur, Atomus vna non sentiat, non sensuras duas, nec treis, nec quatuor, nec plureis; perindéque fore, vt si adamantum, aliarumve rerum inuulnerabilium aceruus fodiatur. Et, vt digiti connexi absque dolore separantur; sic iri atomos diductum, absque vllo doloris sensu, cùm sese mutuò solùm contingant. Et, vt Plotinus. Si quis asseueret concurrenteis atomos efficere animam, ille passionis consensione, naturaeque copulatione refellitur: quippe cùm non fiat per totum, vnum, & compatiens ex corporibus, non patientibus, nec vllam vnionem admittentibus, ipsa vero anima sit sibimetipsi omnino compatiens. Ac posse quidem easdem, parcis ve difficultates fieri aduersus eos, qui componunt omnia ex materia quadam ingenerabili, incorruptibili, qualitatisque omnis ex perte; itemque ex Elementis, seu vulgaribus, seu Alchymisticis, seu aliis, quaecunque De Sensili ex sensu praedita non sunt, manifestum ex insensilibus. est, quòd perinde ambigitur, quomodo re non sentiente possit fieri sentiens? quomov. g. ex terra, aqua, aëre, igne, quacumque tandem ratione inter se commistis, oriri sensus qualitas possit; ipsa nempe adeò diuersa à calore, frigore, humiditate, siccitate, omnibúsque earum commistionibus; quibuscumque singularum gradibus temperari describantur? Verumtamen, quia res est nobis iuxta Epicuri mentem expendenda; ideò attendendum ad Lucretium est, qui primùm non modò concedit, sed etiam contendit, argumentisque pluribus stabilire adnititur, Res sensileis, vt animalia, ex insensilibus procreari, lib. 2. Nunc ea, quae sentire videmus cumque, necesse st Ex insensilibus tamen omnia confiteare Principiis constare, neque id manifesta refutant, Nec contrà pugnant in promptu cognita qui sunt? Sed magis ipsa manu ducunt, & credere cogunt, Ex insensilibus quod dico animalia gigni. Non verò nequicquam id contendit, atque","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 343","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 343-3","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/343-3"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}