{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 349-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 349-2","ref":"349-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/349-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/349-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/349-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Quandoquidem non sunt ex vllis principiorum Corporibus, quorum motus nouitate laborent Aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae, Haud igitur debent esse vllo praedita sensu. Reticeo heic nonnulla alia, quae à Galeno exaggerantur quidem, sed vix aliud tamen videntur, quàm verba. Quin-etiam dum illam opinionem laudat, quae materiam generabilium, corruptibiliúmque rerum alterationis capacem facit; non videtur satis cauere incommoda illa productionis ex nihilo, destructionisque in nihilum, quae nihil est necesse heic repetere; neque in eo proptereà est, vt declaret, qualis-nam, aut quomodo fieri alteratio valeat in tali materia, vt ex insensili sensilis euadat. Adnoto verò, si quicquam rectè ex eius sententia deducere licet circa temperiem corporis, partiúmve sensus capacium, id Epicuro probatum iri; quando quicquid sit de prima materia, ipsam secundam materiam, seu qualis in rebus concretis occurrit, vterque agnoscit alterabilem, ac proinde sensificae alterationis non incapacem. Quanquam non est sanè quorsum ex Galeno, potiusquàm ex Epicuro requiras, cuiusmodi sit alteratio haec, aut quibus constet gradibus in temperatione idonea: quippe nihil aliud vnquam dicet, quàm infinitas alterationes, atque temperationes fieri, quarum ratione facultas sensus secundum magis, & minus vigeat; ac longissimè","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 349","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/349"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 349-3","label":"349","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/349-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/349-3"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}