{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 36","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/36.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Lutum, inquam, quale ex arena non fit; & non tenax tamen, quale ex argilla. Scilicet huiusmodi Terra potest facilè vel accipere, vel conferre foecundita tem. Dicitur autem posse facilè accipere cum stercoratione, aut alio cultu emendata, tam esse laeto prouentu potest, quàm quae naturâ pinguis est. Quòd verò insinuatur esse Terram macram, quae conferre foecunditatem possit, id adiicitur ob species Terrarum, quae ipsa specie macrae sunt, tametsi non debeant pinguitudine interna carere. Huiusmodi sunt genera Cretarum, quae fimi loco Terris macris, siue sterilibus resper sae ipsas perinde atque fimus emendant, ac fertileis reddunt. Spectat hûc proinde quam specie pinguorem Galli Marnam appellitant; fit nempe insignis ex ea emendatio. Margam dixerunt Veteres, vt & German etiam-num; testante Plinio eius vsum Bri tanniae, Galliaeque inuentum haberi. Con sistit verò harum Terrarum interna pinguedo in Sale, ac Nitro, quod humore exsolutum, & calore tepefactum fermentescit, ac prouentum facit. Idem nempè est de ipsa sentiendum ac de Terra cinerea, seu de cineribus, qui non alia ratione Terram macram foecundant, quàm ob salem, quem continent; cùm constet eos cineres inutileis esse, qui vel relicti sunt ex lignis priùs ita commadefactis vt sal ab iis excesserit; vel sic lixiuio diluti fuere, vt sal cum aqua abierit. Idem pariter, ac de Terra calcea, siue de calce, quae & ipsa Terram propter salem emendat; tametsi parciùs respergi debet, cùm nimis copiosa, & nisi aquâ plurimâ diluatur, exurat. Quid-ni verò? cùm & Vrina propter salsuginem foecundans, sterilitatem tamen ob adustionem pariat, nisi plurimâ communi aqua tempe retur, & vulgaris etiam fimus, calidiorque potissimum, cuiusmodi est columbinus, nisi spargatur rariusculè, & aqua copiosa super ueniat, quae ardorem temperet, hoc est sal contentum debitè exsoluat. Quod creta por rò, & aliae huiusmodi Terrae abstergant, id fit tum ob variè commista arenacea corpuscula, tum ob corpuscula etiam salis, quae ipsa quoque ob soliditatem, scabritiémque corradunt, sordeisque abripiunt, vt vel ex vulgari lixiuio manifestum est, quod si apparetur ex cineribus, ex quibus extractum priore lixiuiosal fuerit, nihil iam ampliùs lintea, aliave abstergit. Vides proinde hûc attinere tum cretam dictam argentariam, seu quae argentariis, & quam Tripelam vulgò vocant, comparatam potissimùm vasis, armísque expoliendis: tum dictas vulgò Terras fullonum, qualis olim fuit celebris Ennoliae; eae quippe licet specie pingues, resiccandae tamen sunt, vt vel lixiuio addito sal, quod est in ipsis quódque solùm idoneum est ad abstergen dum, exprimatur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 35","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/35"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 37.1-4","label":"37.1 to 37.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}