{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 360","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 360","ref":"360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/360.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Quicquid sit; cùm tale videatur esse Olfa ctus organum; videtur proinde peragi Olfa ctio, cum odoris corpuscula ita in nareis pe netrant, vt ad processus mammillareis pertingant, & dum eos percellunt, commoueant vni neruulos, spiritúsque in iis contentos resilire cogant suam versus originem, sentientisque adeò facultatis sedem. Notum est autem ic non fieri, nisi quatenus aër vnà inspiratur; siquidem donec expiratio fit, nulla est olfactio, seu odoris sensio. Argumento sanè, quòc hic sensus, vt & caeteri, nisi reipsâ sensorium percellatur, atque vrgeatur functione prorsus nulla non sit. Percellitur porrò, vrgetúrque sensorium eadem vehementia, qua aër inducitur; quippe cùm aër sit vehiculum halitu odori, pars quidem deflectitur infrà versus arteriam asperam, sed quantum tamen pars potest rectà pergit, ac penetrat per cribrosum os, impingiturque in ipsum Sensorium. Et quia dum deinceps exspiratio sit, talis impactio, seu impulsio cessat, neque sensorium ampliùs percellitur, ea de causa tunc cessat, aut intermittitur odoratio. Videtur id certè longè probabilius, quàm quòd Aristoteles est commentus in animalibus, quae respirant, operculum quoddam (ἐπικάλυμμα nunc vocat, nunc πῶμα) quod inspiratione diductum, reuelánsque sensorium odorationem liberam faciat; exspiratione verò obductum, obturánsque sensorium, prohibeat. Quantumcumque enim hoc modo explicet discrimen inter haec Animalia, & caetera, vt pisceis & alia, quae non respirando olfaciunt eodem modo, quo ea, quae sunt oculorum mollium, differunt ab iis, quibus insunt duri, quòd palpebras diductileis, obductileisque habeant; nihilominùs Anatomia tota operculum hoc nusquam deprehendit; & tametsi Philoponus suspicetur esse aut mucorem lentum, qui meatus occupet; aut fortassis σάρκιόν τ carneum aliquid; hoc tamen posterius diuinatur gratis, imò aduersatur ipsi experientiae; illud autem priùs non operculum est; quod inspirando reseretur, sed obstaculum potiùs, quo inspiratio prohibeatur cùm constet mucosum lentorem respiratio nem, olfactionemque difficiliorem facere, vt est ab vsque Empedocle apud Plutarchum obseruatum. Quin -etiam illud apud Aristotelem valet, quod rem odoram naso admo tam diutulè tenentes, aut in referto odoribus loco diutiùs degentes, odorem ampliùs non percipiunt; quod etiam iis contingit, qui vesteis, chirothecas, aliave odora secum deuehunt; quando id contingit, non sanè, quòc illi non semper respirent, operculúmque, si adesse supponatur, non eleuent; sed quòc halitus corpuscula primùm ingressa non tam Membrum Posterius. Liber VII.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 359.9-10","label":"359.9 to 359.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/359.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/359.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 361.1-4","label":"361.1 to 361.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}