{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 361.10-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 361.10-12","ref":"361.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.10.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"An autem odor longè minùs per aërem diffundatur, abeátque, quàm sonus, vt vulgaris opinio est, & retulimus iam ex Aristotele, ac Lucretio, à quo id etiam ubiicitur Errabundus enim tardè venit, & perit antè, Paullatim facilis, distractus in aëris auras Ex alto primum, quia vix emittitur ex re puta subiecti profunditate) Et statim, Deinde videre licet maioribus esse creatum Principiis voci quoniam per saxea septa Non penetrat, qua vox volgò, sonitúsque feruntur. An id, inquam, sit prorsùs verum, dubitari potest non iniuriâ, quoniam donec medicae atantiaeve mali in ora Ligustica, nostráque ipsi affine florent, perhibent nautae earum odorem sentiri interdum, & fauente praesertim vento, dum ex alto adueniunt, vltra quinquaginta milliaria; vnde ne sonum quidem aut maiorum campanarum, aut bellicorum etiam tormentorum obaudiunt: & non desunt, qui scribant vultures sequi cadaura ad milliaria vsque quingenta; quod tamen quàm verè ipsi viderint. Rationes autem illae Lucretij probare cuntaxat videntur moueri tardiùs per aërem odorem, quàm sonum; ac distrahi quoque & dissipari faciliùs; quò etiam refert causam, cur, cum facilè iudicare liceat, qua ex parte sonus adueniat, non perinde tamen dignoscamus ad quam nobis partem sit situm quod corpus odorem diffundit. Quare etiam quod olet, non tam facilè esse videbis","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 361.5-9","label":"361.5 to 361.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 361","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/361"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}