{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 365.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 365.1-4","ref":"365.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/365.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/365.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/365.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quo loco nescio an dicere debeam incidisse me alias in Medicum, & bonum virum, qui restituerit surdo auditum perforatâ caustico membranâ, quam intra meatum auditorium, ac citra tympanum natam, tensamque obseruasset Verùm de his plura, cùm infrà de Voce ex quibus, & iis, quae dicta iam sunt, cùm actum de Sono vniuersè est, explicand sunt, quae multa alioquin desiderari hoc loco possent. Nam si requiratur, v. g. quî fiat Vt auditio grata, ingratave sit? constat, si sonus quidem sit simplex, illum tunc suaui ter audiri, cùm corpuscula, moleculaeve, ex quibus constat, ea sunt configuratione, vt excepta sensorio ipsi placidè leniterque accommodentur, insuauiter verò, cùm ea sunt, vt sensorio discerpendo sint comparata. Quan quam notatu dignum est, posse ex assuetudine euenire vt textura sensorij paullatim flectatur, accommodeturque & soni, voces, aut cantilenae primùm minùs placeant, temporis progressu iucundiores fiant. Quòd autem cùn vox hominis sit suauior, quàm tibiae, suauius tamen tibiam, quàm hominem teretantem audiamus; causa esse potest, quòd vox non modò, quà sonus est ac potissimùm cum certa ratione vt inter cantandum, ordinatus est, & inflexus, placeat (quomodo infan tes cantilena deliniti à vagitu cessant, & con sequenter obdormiscunt) sed etiam quà sonus est articulatus, & significans aliquid; vnde 8 hac ratione superat sonum tibiae; cùm illi ta men cedat, si simplex tereratio exstiterit; quasi tunc nihil aliud sit, quàm imitatio quaedam illius, siue eius cantus, quem non referat satis exquisitè. Quòd verò voces audiendo magis, quàm legendo nos recreent cause videtur, quòd lectio sit veluti narrator mutus, cùm prolatio habeat praeter ipsam vocum sig. hificationem, etiam illarum inflexiones, quae audiendo, & totius oris, corporisque gestus, qui sui varietate videndo delectent; neque huc spectet, sed ad sidem inter experiundum habendam, quod celebre ex Poëta est, Segniùs irritant animos demissa per aureis, Quàm quae sunt oculis subiecta fidelibus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 364.10-12","label":"364.10 to 364.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/364.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/364.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 365.5-8","label":"365.5 to 365.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/365.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/365.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}