{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 369.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 369.6-10","ref":"369.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/369.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/369.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/369.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"polleant. Quod ad Opticos verò spectat, ad do non esse eos cauos; vtcumque id sensisse 10. vs. part. videatur Galenus, dum Aristotelem imitatus appellauit Poros: sed esse solidiusculos ib. de sens. (tamet si interiore substantia molliores) ac in & sens. cap. 2. appulsu ad oculum in treis tunicas, membranasve discerni. Nam quae est quidem extima, siue crassae meningis portio ita dilatatur, vt totum ambiat oculum; & parte postica appelletur Sclerodes, seu dura ob insignem duritiem, quam, cùm sit veluti quadruplicata sortitur. Est autem durities, imò & scabri ties praesertim conspicua in piscibus, in quibus est quasi cartilago quaedam, & forma non semper orbicularis, sed lenticularis, vt in Amia; interdum, veluti in Thynno, qualis prope est fusoriorum crucibulorum. Anticâ verò parte Cornea dicitur, ob laeuorem, ac gen. an. 1. pelluciditatem, habetúrque ab Aristotele quasi cutis oculi, quòd ipsum extima conuetiat; sed nempe ea parte, quae dicitur Iris, seu Sol oculi; reliquam enim contegit membrana illa superducta, & ad ipsam Iridem terminata in circulum, quae à pericranio originem ducens, dicitur à colore albugo, albumen, album oculi; & à colligatione oculi cum partibus circumvicinis, coniunctiua, consolidatiua; & à situ ipso supra corneam, Adnata. Quae autem est piae, tenuisve meningis portio, cùm quasi duplex haberi possit (nam & quae est durae, vt innuimus, haberi potest quasi quadruplex,) idcircò dilatatur primùm in aliam membranam sub antecedente, quae postica parte appelletur Choroides, ob vasculorum variorum chorum (vt dictum de chorio in secundinis) Antica verò Vuea, quòd quasi vuae acinus pediculo detracto perforata sit. Nempe illius est foramen, quod in medio Iridis, & sub cornea apparens appellatur vulgò pupilla. Pertinent verò ad hanc membranam vtraque parte coloratam qui colores vulgò discernuntur in Iride quique vt suprà attigimus, in homine varij sunt, cùm in singulis caeterorum animalium generibus vniusmodi sint (vt niger in bobus, Aquinus in ouibus, suus, suive nominis, glaucum inter, & nigrum capris, &c.) nisi quòd in equis est interdum caesius.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 369.1-5","label":"369.1 to 369.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/369.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/369.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 369.11-12","label":"369.11 to 369.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/369.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/369.11"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}