{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 37.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 37.1-4","ref":"37.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Nihil addo de Terris pig mentariis, seu quibus solent Pictores vti; nan & eas esse macras oportet, vel parùm pin gueis admodùm; cuiusmodi sunt creta candida, nigra, virdis; Ochra lutea, & caetera in quibus est etiam rubrica Tignariorum. Potest haec minij species haberi; tametsi alibi occurrat, quàm in Metallicis mineris, talis que etiam censeri potest Terra Armenia nam quod alioquin minium, cinabarive vulgò vsurpant, id non natiuum est, sed facti tium, vt attingetur post-modùm Terra pinguis assolet quoque duobus modis accipi, nempe ratione tenacitatis, & ratione foecunditatis. Siquidem alia densior, inexsolubiliorque est, qualis Argilla dicitur, plastisque praesertim inseruit; alià rarior, & exsolutior, qualis frugifera dicitur, & pro agricolarum est votis. Et ex Argilla quidem pura lateres, vasa, statuae, aliáque id genus facilè finguntur; sed eximiam tamen exsiccationem, atque adeò ardorem, ignémque non ferunt; quippe diffringuntur, abeúntque in frusta; ex quo fit, vt debeat deligi argilla, cui ipsa Natura sabulum commiscuerit, aut humana certè industria commisceat. Quia enim sabulum, vt dixi, nihil aliud est, quàm fragminulorum vitreorum, siue gra nulorum, corpusculorumve solidissimorum, ignique resistentium congeries; ideò cùm ista corpuscula fuerint exquisitè commista cum argillae particulis, tum argillae particulae ipsa reuincient inter se, tum ipsa nihil detrimenti ab ardore passa obstaculo erunt, ne argillae particulae vndequaque cohibirae exsoluantur, dissipenturque, totave massa vsquàm frangatur. Huc proinde spectat species Terrae albae, cui nomen Tasconium, quamque Plinius dicit similem argillae: Quippe ex ea Catini fiunt dicti vulgò crusibula; vasa nempe materiam ardentem tolerantia, atque idcircò Metallis fundendis, & ab omni scoria purgandis idonea. Mitto, cùm nulla regio sit, in qua non species aliquas argillae reperire liceat (ferè autem aquam latentem, aut exsudantem indicant, quòd penetrantem deorsùm aquam pluuialem inhibeant, & refluere, aut defluere in superficiem cogant, non tamen ex aequo omneis commendari Celebratissimae olim fuere, ac eriam-num plerumque sunt Lemnia, Samia, Chia, Melia, Selinusia, & aliae; quippe adhuc saltem ex Samo, Lemnóque aduehitur, quae Sigillata vulgò vocatur, ab impressione putà sigilli, characterumve Turcicorum; cùm & olim Samiae imprimeretur signum stellae, & Lemniae signum caprae, adulterationis videlicet metu.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 36","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/36"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 37.5-8","label":"37.5 to 37.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}