{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 37.17-21","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 37.17-21","ref":"37.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.17.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"plus aequo sunt. Videtur nimirùm exinde non obscurè intelliEx Succis Concretis alij quoque Macri, gi, vt maiores cubi componuntur ex minorialij Pingues distingui solent. Macros appelbus, & illi minores ex aliis adhuc minori bus, atque ita porrò ad istos vsque adeò par uos, sic istos quoque adhuc contexi ex aliis, aliísque minoribus semper, ac minoribus, & ad minimos illos vsque, quos aqua possit excernere, sibíque intùs accommodare. An addendum quemadmodum ex eo, quòd aqua exsolueret quoque alumen, & alia, ac deberet proinde continere quod inania spatiol ostahedrica, cuiusmodi sunt corpuscula aluminis, aliáque omnifaria, euenturum arguerim, vt aqua salis satura, exsoluere posset alu men, & alia, ac rem experiundo, euentu coniecturam probauerit? an referendum potiùs rem fuisse penitùs mirabilem visam; cum eadem aquâ exsoluissem alumen, & sal, vt facta deinceps ad Solem euaporatione, experirer quî cogerentur insensilia illa corpuscula salis, & aluminis intra aquam ita commista, vt censeri omninò possent commist: esse per minima, tanquam nullo exsistente sensibili puncto, in quo secreta reperirentur: euenisse, vt non commistim, confuséque, & indiscriminatim coierint; sed corpuscula quidem salis secreuerint sese ad constituendum cubulos, in quibus nihil esset aluminis; & corpuscula aluminis secreuerint sese ad consti tuendum octahedra, in quibus ni hil esset salis? Quaeres fortè quid sit sentiendum de praecipuis aliquibus, quae memorantur Salium speciebus. Sed vno verbo constat illas distingui aut ratione rerum ex quibus Sal educitur, aut ratione regionum, ex quibus eruitur. Et priore quidem modo, cùm Sal sit com mistum rebus omnibus, possitque proinde ex illis haberi, adeò vt hoc sit animale, aliud vegetabile, &c. tum celebratur potissimùm quod vsurpatur à Vitrariis eductum partim ex lapide sui generis, cuiusmodi sunt, quos albos, durósque conuehunt Ticino Venetias; partim ex cineribus variarum Plantarum, vt Filicis, & Roboris; maximéque ex ea herba quae Graecis Anthyllis, Mauritanis Kali, nostratibus vulgò Sodae dicitur, quaeque salsi sa poris est, vtcumque Aristotelem imitatus Plinius edixerit Plantis non inesse saporem salsum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 37.13-16","label":"37.13 to 37.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 37.22-26","label":"37.22 to 37.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.22"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}