{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 37.27-30","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 37.27-30","ref":"37.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.27.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Est verò etiam mos, vt nitrum vocetur, quod vulgò dicunt Salpetram, tametsi id distinctum sit ab eo quod Antiqui appellârunt nitrum: quippe nitrum illis fuit res solida, & vel fossilis quidem, ve ex aquis educta; cum Sal-petra tamen sit flos salsugineus ex speluncarum, parietum, aliisque petris collectum; vnde illi nomen. Et an fossile quidem nitrum fuerit vnquam erutum ex subterraneis mineris, vix quemquam videas qui memoret; id constat, in Asia praesertim, & in Africa certa esse loca, in quibus Terram obtegat crustae & crassioris, & durioris instar, vnde & fodiendo, caedendóve eruatur, Quod autem ex aquis educitur, id fit perinde aquis nitrosis effusis in Nitrariis, ac Sal ex marinis in Salinas infusis. Fuere autem semper celeberrimae Nitrariae Aegypti, ob nitri copiam, praestantiamque, qua aquae Nili foetae sunt; cùm memorentur etiam plures lacus, fontésque nitrosi, vt ex infra dicendis intelligi licebit. Praetereo heic difficultatem non componendam facilè circa Nitri spumam, ex eo, quod Authores Graeci distinxisse viden tur inter ἄρριννιτου voce duplici, & ἀρρόνιτρον vnica, vt Martialis quoque subinnuit illo di sticho Rusticus es, nescis quid Graeco nomine dicar Spuma vocor Nitri, dicor & Aphronitrum. Nisi profectò nomine vtrouis intelligas partem nitri superiorem, quae fiat laxior, spongiosior, friabilior dum ros incidens non nihil colliquat, & Sol superueniens indurat quas in bullulas, periculum est ne frustrà torquea ris. Ad Sal-petram quod attinet, non potuere sanè Antiqui ipsam ignorare, quando nihil vsquam communius est. An-non verò idipsum fuit, quod illi dixerunt florem assij lapidis, non quòd non aliunde, quàm ex asso Throadis promontorio colligeretur; sed quòd denominatio PHYSICAE Sectio III. Membrum Prius. Liber I. quida censetur, tametsi ea lenta potiùs quàm denominatio generalis ortum habuerit ex liquida est, & manu praesertim tractata. Alia oco, in quo maximè abundaret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 37.22-26","label":"37.22 to 37.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/37.22"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 38.1-4","label":"38.1 to 38.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/38.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}