{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 373.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 373.1-5","ref":"373.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/373.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/373.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/373.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Laërtius verò, postquam dixit Stoicos, veluti Chrysippum, & Apollodorum requirere lucem inter visum, & rem obiectam, Fieri aiunt, inquit conum (cuspidem ve coni) aëris in visu, & basin in ipsa re visa; ac id, quod videtur, aëre intento, ὡς διαβακτηρίας ἐπαγγέλλεαα, quasi bacus. lorenunciari. Sic refert Agellius videndi causas à Stoicis dici radiorum ex oculis in ea ibe. 15 quae videri queant, emissionem, aërisque limul intentionem; & Plutarchus speciatim in Chrysippo notat intentionem aëris, & conicam formam. Simile quidpiam Stoicis sentire Mathematicos docet Alexandet, quatenus delineant, ac fieri supponunt conum quemdam Visorium inter oculum cie & rem visam: quo loco potuere prae aliis Euclides, & Ptolemaeus intelligi, emissio. lem quoque quandam supponentes. Simile etiam aliquid sensisse videtur Hipparchus cùm apud Plutarchum opinatus est radios ex vtroque oculo prodeunteis suis extremis, quasi manuum contactibus res contrectare & facto quasi contrario nisu, qualis ea sit, ad visum referre. Ex iis, qui sequuntur modum posteriorem, haberi quidem Aristoteles solet. Sed vix apparet, quid ille velit ex rebus in oculum mitti. Nam primùm quidem emissionem probare non semel videtur; vt cùm docens Stellas Inerranteis, non verò Erranteis, treme re videri, Errantes enim, inquit, sunt propè, quamobrem visus sui compos ad ipsas ἀρικνειτωι accedit; ad Fixas autem procul valde sitas se extendens, ἐποτεινομένη, propter longitudinem tremit. Itémque dum, passim de Iride, Virgis, & Parheliis agens, tum visum se longè extendere dicit; tum refringi, siue reflecti; affertque exem Plum illius (Antipherontis putà) cui obtusè videnti, inquit, aliquando accidit, vt dum ambularet simulacrum semper videretur praecedere quod visus ad ipsum reflecteretur, adeò scilicet debilis, ac tenuis, vt illi praestaret vicem speculi neque posset ab eo propelli, nimirùm sic densus, vt qui est remotus. Ac rursùs cùm docens cur manus palpebris admotae visum iuuent, fieri id dicit, ἶνα ἀ θροωτέρα ἡ ὅψις ἐξίη, vt visus exeat confertior, & per angustum exiens non protinus auolando distrahatur, &c. Et nonnulli quidem loca aliqua ex istis excusant, quòd posteriores cogitationes sapientiores habuerit; sed nterim mirum, cur hanc opinionem de facta Visione ἐξίένη τi quapiam re exeunte, irratioum neleou dixerit, ac insanam.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 372.10-12","label":"372.10 to 372.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/372.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/372.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 373.6-9","label":"373.6 to 373.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/373.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/373.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}