{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 387.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 387.1-4","ref":"387.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/387.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/387.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/387.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Nempe cùm soleamus obtutum, seu viCaeterùm enim si, vt fit saepe, esse culicem sionis axem versus tem illam defigere, cuius opinemur, habeamus propinquissimam; vti ppinati propinquissimam pro culice volante habemus. Idem verò dicendum est de visc procul homine, quem haberemus pro puero, ac interdum pro pulice, non verò tantum, quantus est, nisi assueti essemus explorare res tantulas visas in tanta distantia ostentari tantas, quando propè sunt; ac vicissim; haperemus propinquum, non verò quantum abest, distantem, nisi essemus pariter assueti agnoscere res tantas visas dum propè sunt, apparere tantulas, quando sunt distantes. Caeterum enim, quàm saepe sit, quaeso, vt araneolam, aut aliquid aliud fortè suspensum in aëre, ac prope ipsum oculum habe mus pro equo, arbore, rupe, aut alia consimili re opinati esse distantem? quàm saepe, culicem pro miluo, aut alia re huiusmodi, pari ratione praeoccupati? Qua etiam ex praeoccupatione sit, vt si quae fortè maculula in cry stallino; aut cornea sit, videre nobis illam vi deamur in aëre ipso, aut etiam in re oculo oblecta, ac ea eius parte, cuius radio obstat, ne pertingat ad retinam, vnde & maculosa, aut higra videtur; secus ac illae bullulae, inaequabilitatesve humorum, quae apparent quidem consimiliter volitantes in aëre, aut in superficiebus rerum, quas tegunt, non intra ocu lum, vbi reuera sunt, sed apparent tamen clariusculae, & guttularum aquearum instar, quòd perspicuae sint, non macularum instar opacae. Praetereo autem se medio modo ha bere humorem flauum, aut rubeum, qu oculi humoribus, oculisve suffusus sit; enim aut ipsius color transfertur quidem ab imaginatione in ipsas res visas; vnde & color longè distantior apparet, quàm sit, sed dilutior tamen est, quàm macula, & obscurior, quàm bullularum series; résque fit perinde, ac dum aliquid conspicimus per coloratum viIrum; qua de re aliàs diximus, vti & retulimus illud ex Lucretio, Lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur Arquati, quia luroris de corpore eorum Semina multa fluunt simul acris obuia rerum Multáque sunt oculis in eorum denique mista, Quae contage sua palloribus omnia tingunt Quanquam de colore ista obiter; cùm hoc enim loco de distantia agamus, adnotare praestiterit, maximam fallaciarum partem, quae at tribuuntur visui, habere inde originem indéque pendere eam Pictorum artem, qua ita sciteres exhibent, vt primo aspectu neminem non fallant, existimantem videre se res magnas, & procul distanteis; quatenus ea, quae soest prope magnae, distinctéque videri, ea parditate confusionéque repraesentant in tabula, qua conspici eminùs solent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 386.9","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/386.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/386.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 387.5-9","label":"387.5 to 387.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/387.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/387.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}