{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 395.11-13","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 395.11-13","ref":"395.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/395.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/395.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/395.11.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Verùm sunt aliae quoque rationes explorandi vter oculorum praeualeat (ac ille speciatim, de quo est paullò antè dictum circa digitum, baculumve oculis commutatis inspectum) vtcumque pauci sint, qui attendant, ac perpaucos videas, qui prima fronte non reputent esse sibi vireis vtriusque aequaleis, tantóque magis si non fuerit inaequalitas valde magna. Poterat verò Aristotelem id admonere, quod ipsemet 8. hist. 13 adnotauit Thynnum cernere dextro oculo, quàm sinistro acutiùs, eo argumento, quod dextrâ ripâ intrent in Pontum, & sinistra exeant, vnde & tunc capiantur; id autem faciant territi saxo auri-cornu appellato, quòd niuei candoris cùm sit in latere iuxta Chalcedonem à vado ad sinum pellucet; res ab ipso quoque Plinio enarrata. Notandum rursùs lib. 9. c. 15. posse nos quidem vtrumque axem simul relaxare; quod experimur, cùm volumus aliquid videre confusè, at non tamen intendere, quoniam neque nasum, neque vllam rem dissitam possumus distinctè contueri oculo vtroque; vt ex eodem illo digiti, baculive commutatim conspecti exemplo intelligi licet. Et sunt quidem aliqui pauci ea oculorum conformatione, vt saepe, dum lubet, pupillam vtramque ad hirquos, seu nalum conuertant; sed tunc neque nasum, neque aliud quid, nisi confusè conspiciunt; opúsque 396 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber VII. centra oculorum nectentis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 395.6-10","label":"395.6 to 395.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/395.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/395.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 396.1-4","label":"396.1 to 396.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/396.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/396.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}