{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 42","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/42.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Commendabatur à Veteribus quae est in eo vis ad adstringendum, refrigerandum, sistendum sanguinem, obducendum cicatrices, &c. At soli Chymici recentiores ex Paracelso vsque, probârunt quanta sit in eo debitè, vt aiunt, praeparato, vis purgandi tum vomitu, tum deiectione ex aluo quicquid est humorum vitiosorum in corpore, & restituendi sanitatem planè alioquin desperatam. Quod autem praetereà contendunt, vt cùm mirè conferat colliquefaciendis, perpurgandísque Metallis, conferre etiam valeat illis transmutandis, alia quaestio est: Quintum tandem est, quod à Plinio vsque appellitatur Argentum viuum. Argentum nempè à colore, viuum autem à mobilitate, itémque à penetratione, qua per vasa lignea, fictiliáque sese subducit; ac rursus ab auolatione, qua calorem sentiens vanescit in auras, aut operculis vasorum cohaeret. Dixere Graeci ὑδράργυρεν, & Aristoteles etiam ἄργυρον χυτὸν, quòd instar aquae, reive concretae, quae fusa sit, fluat. Tametsi Plinio hydrargyrum non purum, natiuúmque dixit, sed illud solùm, quòd ex minio sit; quippe natiuum quoque est minium, quod aqua ablutum hydrargyrum prodit, & ad eius proinde imitationem factitium sit, adhibito, vt paullò antè est insinuatum, sulphure. An verò notan dum, cùm Argentum viuum eruatur, aliud nigricans, aliud rubrum, idque arenae simile; istud posterius esse, ex quo praecipuum fit Minium, quod dicitur ἄμμιον, seu Arenula, & à Theophrasto vsque Cinabari vocatur: notum est porrò Argentum viuum ideò aquam sictam à Chymicis dici, quòd res contactas non madefaciat, vt neque Metalla fusa madefaciunt; nimirùm quòd corpuscula, ex quibus constant, praedita sint ea hamululorum conditione, & copia, vt se mutuò corripiant, teneántque, & mutuò abducant. Notum est etiam aliquem esse in Medicina illius vsum, & ad scabiem quidem, luémque veneream praesertim; sed & notum quoque quàm sit noxium cerebro, ac neruis; quàm meritò Dioscorides, & Galenus suspectum habeant vel minimum quid in aluum transmissum; quàm ure dicatur à Plinio venenum rerum omnium: Verumtamen de hoc statim plura.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 41.10-11","label":"41.10 to 41.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/41.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/41.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 42-2","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/42-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/42-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}