{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 427.4-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 427.4-7","ref":"427.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/427.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/427.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/427.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Hoc verò attende. Si duorum pedum foret hoc latus, illud verò vnius dumtaxat, ipsum-ne spatium plusquàm semel duorum pedum exsisteret? Nequaquam. Cùm verò illud quoque latus duorum pedum sit, aliud ne euadit, quàm bis duorum pedum? Minimè. Spatium igitur bis duorum est pedum? Vtique. Quot-nam verò sunt bis duo pedes? Computa. Quatuor sunt, ô Socrates. Annon fieri potest spatium aliud, quod sit huin duplum, ipsique simile, ac habens omneis lineas, quemadmodum istud, aequaleis? Potest. Id verò quotnam pedum erit? Octo. Age iam, conare mihi dicere quanta quaelibet illius sit linea. Huius quidem linea duorum pedum est: dupli illius qualisnam erit: Duplam fore, ô Socrates constat. Quod quidem cùm admisisset puer, eò Socrates illum deduxit, vt se nescire agnouerit, qualis linea sit, quadratum octo pedum creans; vti & reuera scibilis, siue effabilis non est. Nam duplae quidem dupla, hoc est quadrupla quadratum creat non octo, sed sexdecim pedum & quae inter duplam, quadruplámque est tripla, quadratum creat nouem. Vnde & conuersus ad Menonem, Vides, inquit, ô Meno, vt ego nihil istorum doceam, sed omnia solùm interrogem. Et nunc scire se puer putat qualis linea sit à qua spatium octo pedum creatur: Annon tibi ita videtur. Videtur sanè. Id igitur nouit? Haudquaquam. Putat verò crearia dupla Putat. Specta iam illum ex ordine omnia, vi decet, reminiscentem. Tu age, dic mihi, ô puer, Ain à dupla sieri duplum spatium, &c. Praetereo autem quod Socrates contendit posse aliquem reminisci, veritatemque addiscere, non modò si interrogetur, sed etiam si se ipse consulat, sibique attendat. Quò fit, vt Boërius lib. 3. videatur vtrumque alio illo Metro complexus","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 427.1-3","label":"427.1 to 427.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/427.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/427.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 427-2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/427-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/427-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}