{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 439.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 439.1-4","ref":"439.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/439.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/439.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/439.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Heinc & quia fortè requires, quid sit quod In tellectus agens continenter intelligat; respon debit illum imprimis seipsum intelligere, quo niam in iis, quae materia carent, idem est, quod intelligit, & quod intelligitur, vnde & sunt semper intelligibiles actu, non vt res corporeae priusquam intelligantur, potentiâ dumtaxat. Deinde intelligere quoque superiores substantias, vt quas nosse perfectio sit, non autem quidpiam infra seipsum, quoniam alioquir vilesceret; & quicquid demùm intelligat, facere id illum simplici intuitu, non instar nostr componendo; nam alioquin ab vna notione in aliam transiret, sicque à seipsa distraheretur. Quod si in nobis Phantasmata illustrat, Intellectumque patientem iuuat; agere id illum videri, quasi ex accidenti, seu non tam quatenus ipse intelligit, quàm quatenus est intellectualis lux, quàm participet noster Intellectus, esse illum scilicet, quasi Solem, qui illustrat colores, ipsosque visibiles facit, tametsi ipse illos non videat, nec de iis quidquam cogitet. Addo, si Intellectus agens separatus sit, & cuiusmodi est descriptus, videri id bene posse explicari, quod Aristoteles excusat, capite eodem V.nos non recordari quia ille passionis expers sit. Nimirum communis sententia imitata Themistium de ipso post mortem tempore id interpretatur; cùm tamen Aristoteles rescire non potuerit recordemur-ne post mortem, an-non; & appareat satis perspicuè eius esse sententiam, quòd superstites à morte non simus. Et verò, quia esse dubium poterat, qui fiat vt si Intellectus agens, qui intra nos est, & cuius ope intelligimus, ita semper intelligat, vt etiam priusquam nasceremur intellexerit, nos tamen, qui dum viuimus, suspicari possumus ipsum esse, qui in nobis intelligit (seu quo nos intelligere experimur) ac meminimus tam multarum rerum, quas à nostro vsque exortu intellexit; nihil meminerimus eorum, quae ante exortum intellexerit; ideò causam reddens, eam dicit esse, quòd agens Intellectus sit passionis expers; quoniam intelligit ille quidem, verùm species non recipit, sed sibimetipsi est species; ac non vtitur Phantasmatibus, sine quibus tamen nihil nos seu praesens intelligimus, seu praereritum recordamur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 438","label":"Cap. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/438"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 439.5-9","label":"439.5 to 439.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/439.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/439.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}