{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 443.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 443.1-3","ref":"443.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/443.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/443.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"nem, quae plantaris functiones sunt; ita graNempe substantia incorporea eiusmodi est, vt quemadmodum partibus, ita & materia, equa in molem quampiam formetur, carens, concipi non possit aliunde, quàm ex nihilo fieri. Et quia inter nihilum, & aliquid ex eo faciundum infinita distantia est, quae vt superetur, non sanè vis vlla finita, qualis rerum omnium naturalium est, sed infinita, qualis est solius Dei, exigitur; ideò est necesse, vt Rationalis Anima, quae substantia sit incorporea, possit Deum solum agnoscere authorem. Ac obiicitur quidem statim, non esse hoc Physi cum Dogma, Produci quidpiam ex nihilo; neque esse Physici, recurrere ad causam, quae totius naturae vireis superet; ac potissimum, cùm humana Mens ad rem naturalem, hominem putà attinens, esse debeat res naturalis. Verumtamen Degma imprimis à Physica abhorrens non est, esse Mundi Opificem, na turaeve authorem, quem dicimus Deum: ic enim Thales, Pythagoras, Plato, Stoici, ali Plerique Philosophi magni nominis autumârunt? Non ergo etiam illud abhorret, esse ir Mundi authore vim, quae omneis naturae vireis superet; quippe quae singulas res formans, atque ordinans, singulis vireis indidesit, quibus deinceps operarentur. Cur igitur Dogina non Physicum sit, esse in naturae opifice vim, qua facere quidpiam ex nihilo possit: nam fatendum quidem omneis Physicos tueri ex nihilo nihil fieri; ac illos etiam, Ili agnoscunt esse Deum Mundi opificem, agnoscere quoque aeternam materiam, ex qua Mundum compegerit; sed omnes nimirùm sttendunt ad res naturae singulareis, quarum quia nullam obseruant, nisi ex materia quid hiam facere, argumentantur nihil posse ergo, issi ex materia fieri, ac naturae adeò authorem modulo metiuntur operum ipsius, quasi nihil possit, quod illae non valeant; neque adeò potuerit Mundum, nisi ex materia ondere, quòd eius opus nullum videant, à ddo quidpiam fieri citra materiam possit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 442.9-10","label":"442.9 to 442.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/442.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/442.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 443.4-7","label":"443.4 to 443.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/443.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/443.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}