{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 447.5-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 447.5-9","ref":"447.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Nor enim Phantasma res merè corporea, transire attenuando potest in speciem incorpoream; neque dici potest Phantasma huiusmodi speciem continere potentiâ, eo scilicet modo, quo dicunt materiam continere formam, vt pari ratione ex eo educatur; quoniam si posset res incorporea ex potentia corporea educi tum posset Mens quoque, seu Rationalis Anima educi ex ipsa materia. Non potest etiam dici species incorporea fieri Intellectus agentis virtute ad similitudinem corporeae, vt idem repraesentet Intellectui possibili, quod Phantasma Phantasiae; quippe rei parteis habenti (ne quidpiam dicam de adnexis accidentibus caeteris) similis fieri potest res, quae omnini Gassendus de Animalibus. partibus caret: neque dici potest, quo pacti agens Intellectus videre ipsum Phantasma va leat, vtcumque Phantasma illustret, quò illiu instar speciem effingat incorpoream, nisi eius speciem praeacceptam habeat, quae esse tamen nulla possit; non corporea certè, propter subiectum incorporeum, non item incorporea, quòd talis non sit, nisi postquam ab Intellectu fuerit producta. Non rursus potest Intellectus creare illam ex nihilo dici esseque adeò omnipotens; quoniam si illam non educat ex materiali potentia, vnde educat; nihil est. Nam quòd nonnulli eò confugiunt, vt educere dicant ex potentia Intellectus possibilis, ij & facultatem immaterialem habent quasi materiam, sicque confundunt omnia; & dicere proptereà non possunt qui valeat Intellectus agens educere, ac efformare speciem rei corporeae, quam minimè nôrit, repraesentatricem. Quòd autem non aliis speciebus, quàm Phantasmatibus Intellectus vtatur, vel ex eo videtur imprimis patere, quòd nihil prorsùs intelligamus alia specie, quàm corporea, cuiusmodi Phantasma est. Sanè verò si vlla vnquam incorporea specie vteretur, tum faceret maximè, cùm Deum intelligere, rem maximè omnium incorpoream, adnitimur; at ex suo loco deductis, constat non intelligi Deum à nobis, donec in vita mortali sumus, nisi sub specie aliqua, quam Phantasia suppeditet; hoc est formâ nisi humana, saltem quasi aërea, quasi aetherea, aut quae alioquin sit quidem subtilissima, limpidissima, lucidissima, &c. sed non tamen vnquam, cuiusmodi est res prorsus, meréque incorporea.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 447.1-4","label":"447.1 to 447.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 447.10-12","label":"447.10 to 447.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/447.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}