{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 451.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 451.6-10","ref":"451.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Vnde & quia Bruta Phantasiâ solâ praedita sunt, ideò nihil, nisi specie, imagineve corporea repraesentatum apprehendunt, ac sola idcircò imaginatione ducuntur; neque proinde mirum est, si omni niturae incorporeae apprehensione sint destituta. Cùm naruram verò incorpoream dico, inane etiam, vacuumve spatium, quod substantia quidem non est, & Epicuro tamen Lucretioque natura incorporea dicitur, com prehendo. Siquidem praeter omne corpus etiam subtilissimum, cuiusmodi est aër, aut aether, ad cuius speciem Imaginatio, Phantasiaeque vis terminatur; apprehendit, intelligitve ipse Intellectus aliquid, quod tam sit extensum, quàm corpus; quod vltra corpus, vltráque Mundum vniuersum protensum sit; quod seu praesente, seu absente, & seu adeunte, seu abeunte, seu immanente corpore, idem, ac immobile constet: cuiusmodi sanè apprehensio cadere in Brutum non potest. Huiusmodi est deinde apprehensio naturae cuiusvis abstractae, abstractave voce elatae, cuiusmodi est humanitas, candor, dulcedo, atque id genus caeterae. Siquidem potest quidem Phantasia apprehendere hominem, quoniam illius speciem ad se transmissam per sensum habet; at apprehendere praetereà τὸ τ Κῆ quod quid est esse, seu rationem, qua homo est, proprium est munus Intellectus. Quo pacto apprehendit quidem etiam candidum, v c. lac, & dulce, v. c. mel; at non candorem, rationemve, qua lac candidum, neque dulcorem, rationemve, qua mel dulce est. Vnde & habet quidem Phantasia Brutorum multas hominum singulorum species, multas candidorum, multas dulcium; at nullam tamen, quae humanitatem, nullam, quae candorem, nullam, quae dulcorem, vt quidpiam praecisè, & praeter concreta conceptum repraesentet. Sed rem iam antè deduximus, cùm de Vniuersalium notionibus loquuti sumus. Addo heic solùm, cùm in Phantasia tam Brutorum, quàm hominum sint plurium singularium partim arctiores contentaeque, partim ampliores, continentésque aggeries, quae solae vniuersales notiones propriae sunt; deesse eam tamen in Brutorum Phantasia notionem, quòd vnaquaeque aggeries certam habeat notam, qua discerni à caeteris valeat; quòd talis nota in singulis ipsa contentis reperiatur (vteumque in singulis speciales sint notae, quibus differant inter se) quòd in ipsa propriè consistat ratio Vniuersalitatis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 451.1-5","label":"451.1 to 451.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 451.11-12","label":"451.11 to 451.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/451.11"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}