{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 453.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 453.5-8","ref":"453.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Siquidem, vt res el in hoc postremo exemplo adnotetur, Inellectio illa, qua percipimus Antipodas invdere erectos, Caelumque imminens, & Teram subiectam habenteis, qui esse Imaginao possit, quae refragante etiam, ac rem sub pelente planè oppositam imaginatione elivitur? Et cùm luctam quandam esse experimur, dum aiente Phantasia incedere AnTodas pronos, ait Intellectus incedere erecos; potest.ne esse vna eadémque & vnius8, eiusdemque facultatis functio? Dices Indiectum nihilominùs, dum erectos incedeAntipodas intelligit, agere aliunde cum astasia, quatenus imaginatur homines vlusmodi nos orectè incedenteis. Sed niminon nego quidem quin Intellectus deeeat homines vidisse erectè incedenteis, quin dtminisse etiam debeat visionis huiuscemodi; proptereà enim semper contestatus sum De Functiohuiusmodi quoque Intellectionum genus oc nibus Anima casionem habere à Phantasia: hanc enim ess Rationalis. conditionem Intellectus, Mentisve nostrae, donec degit in corpore; verùm pernego Intellectum, dum Antipodibus cogitatis, & ad nos directè incedenteis relatis, ipsos quoque erectè incedere intelligit, ac in ea praecisè intellectione est, id cum Phantasia agere; quippe quae id imaginata nunquam fuerit, neque imaginari possit; cùm quotiescumque illam subit imaginatio Antipodum, incedere illoconuerso deorsum capite apprehendat. Heinc interim est, quod antè etiam dixi, Intellectum quidem intuentem in Phantasmata res easdem intelligere, quas Phantasia imaginatur; sed ob suae tamen naturae eminentiam, speciale id sibi habere, seu quasi reseruare, vt ex rebus intellectis, imaginationéque perceptis ea possit deducere, quae ipse quidem intelligat, sed assequi tamen Phantasia imaginatione non valeat. Porrò isthaec deductie est, ob quam meritò Intellectus Ratio plerumque appellatur. Cùm enim vnum ex alic deducere, idipsum sit, quod ratiocinari vocamus, & ratiocinari sit ratione vti, ac Ratio proinde ratiocinandi principium sit, ac tum maximè id munus vsurpet, cùm imaginatione nequicquam obluctante, id ratiocinatur, deducitve ex praecognitis, quo esse se alium à Phantasia probet. Vnde & hac praeertim occasione dicimus esse, vt Intellectum, ita Rationem supra sensum, & ratione nos assequi, quod non possimus imaginatione haecque maximè causa est, ob quam nostra Mens, Intellectusve, Anima Rationalis appellitatur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 453.1-4","label":"453.1 to 453.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 453.9-11","label":"453.9 to 453.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}