{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 453.9-11","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 453.9-11","ref":"453.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Etenim quantumvis animae Brutorum vnum ex alio colligant, quodammodóque ratiocinentur, tenuénique speciem, & quasi vmbram aliquam rationis possideant; longè tamen absunt, vt quidquam imaginationi repugnans deducant, sicque vllo modo assurgant ad illam, quae humanae Menti attributa, dicitur sola κατ ἐξοχὴν, per excellentiam, Ratio. Rem heic specialiùs deducerem, ac non modò quidem circa alia ad operationem tertiam attinentia exempla, sed circa ea etiam, quae attinent ad caeteras, quaeque, vt etiam insinuaui, ratiocinationem supponunt neque enim naturam incorpoream, exempli gratiâ Intellectus antè apprehendit, quàm occasione ex praeconceptis facta, talem quampiam esse ratiocinatus est) verùm aut res est specialium locorum, aut ex iis, quae deducta sunt, satis manifestè intelligitur. Illud praestat disquirere, quî fiat, vt etiam istarum functionum, quae Intellectus propriae sunt, vestigia haerere in Phantasia possint; neque enim videntur in ipso, aut solo saltem, Intellectu haerere; quando Phantasia exsistente vi morbi, aut vini, aliave occasione, sopita, aut turbata non potest per se Intellectus easdem functiones repetere, vt videretur facere posse, si earum vestigia, speciesve independenter à Phantasia, ac in seipso obtineret. Ea itaque imprimis est vestigiorum in cerebro, Phantasiave impressorum conditio, vt prae agitatione spirituum discurrentium per 454 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber IX.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 453.5-8","label":"453.5 to 453.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/453.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 454","label":"454","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/454"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}