{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 473.13-16","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 473.13-16","ref":"473.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.13.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Quories verò bonum, aut malum ita praesens est, vt causam quoque, ob quam adest, imaginatio simul percipiat, videtur etiam Appetitus sic excitati in pectore Vt experiamur ipsum commoneri, tum v expansione quadam boni causam, complectatur, & in se quasi absorbeat, sicque diutiùs, tutiúsque frui valeat; tum vt quadam corroboratione aduersus mali causam insurgar, ipsamque procul arceat, perdátque sicque possit velociùs, securiúsque malo carere. Quippe & dum laudari nos, v. c. ab aliquo audimus, ipsum amore complectimur, & nobis quasi deuincimus, vt habita ex ille laus perseueret constantiùs; & dum à quopiam vituperari, in ipsum excandescimus, vt hocumento illum arcentes vituperium vindicta eleuemus, & ne iteretur, augeaturve efficlamus. Deinde quoties bonum, aut malum contactu quodam commodo, incommodove in corpore sentitur, Animáque ex illius prae sentiâ reipsa afficitur; videtur appetitus in ea, quae afficitur, parte commoueri, ac ideò in ea residere; vt pote in qua commodum, incommodumve praesentiamus. Non profectò quòd, ex superiùs dictis, ipsa commotionis perceptio sseu quatenus est quaedam sensio) non perficia tur in cerebro, facultateve imaginante, ob ner torum continuationem, resultationemque spirituum; sed quòd provt commotio commodè, incommodeve sit, gratáque adeò, aut ingrata est sensio, id sit in ipsa parte situm, & quae proptereà aut demulceatur, aut exasperetur, sicque aut contactu commodo quasi titilletur, aut incommodo eximi affectet. Von item, quod commotiones in partibus factae redundare quoque in pectus non vaeant; sed quòd id fiat intercedente superue nienteve imaginatione alia, v. c. quòd commodum, incommodumve huiusmodi sit magnum, aut paruum; quòd diu, parumve perGassendus de Animalibus. seueraturum; quod nostrâ aut curâ, aut cul pâ aduenerit; quòd exinde haec, aliave bona aut mala sint insequutura; quòd aliqui com mendaturi, risurive sint, aliáque id genus adeò vt commotio in pectus redundans à sola huiusmodi imaginatione sit; at illa quae in parte est à causa reipsâ commodante, incommodanteve dependeat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 473.8-12","label":"473.8 to 473.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 473.17-21","label":"473.17 to 473.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.17"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}