{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 473.17-21","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 473.17-21","ref":"473.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.17.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Non denique, quod illae quoque prioris generis commotiones, quas esse à sola imaginatione est dictum, non habeant praeuium quempiam contactum, quatenus etiam visio, & auditio tactio nes sunt quaedam, ob imagines, sonósque appellenteis, ac ipsis percepta sunt bona, aut mala, quae in memoriam reducantur, aut ex percipiuntur, quae impendent, siue etiam praesentia sunt; sed quòd, nisi in illo genere priore imaginatio interueniret, causa boni nihil iuuaret, causa mali nihil laederet; at in hoc posteriore, etiam superueniente illa imaginatione seclusa, causa tam boni, quàn mali reipsâ afficiat. Quò fit, vt ad istud posterius genus pertineant affectus, qui auerti praesente obiecto non possunt, & non modò quidem à tactu propriè, speciatimve vocato, sed etiam à gustatu, olfactúque, & ab ipsis quoque auditu, ac visu; provt seu sapores, seu odores, seu soni, seu typi non possunt, aut congrui suauem in organo motionem non efficere; aut incongrui non facere insuauem. Quo loco parùm morandum est quod apud Ciceronem quidam disputant caeteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiuntur, ea non versari ioculorum vlla iucunditate, vt ea, quae guste mus, olfaciamus, tractemus, audiamus, in ea ipsa, vbi sentimus, parte versantur, in oculis tale nihil sit, Animus accipiat, quae videmus. Quippe attendenti par est de aspectu, aliisque sensibus ratio, quatenus ipsa est obiectorum, cum sensoriis concinnitas, quae vt delinitionem, ita iucunditatem facit; & de ipsis speciatim oculis dici solet, quòd ipsa colorum varietate, pulcritudinéque pascantur. Quia suboritur porrò difficultas, quî valeat Phantasia, seu Imaginatio in Apperitum sede ac loco à se dissitum agere; idcircò dicendum videtur id fieri interuentu spirituum per intercedenteis neruos excurrentium. Etenim, vt primùm de motionibus, quas in pectore experimur, dicamus; cùm saepiùs comprobatum sit neruos è cerebro prodeunteis, Animalibusque spiritibus turgenteis instrumenta esse omnis vt sensionis, ita motionis in corpore (quatenus praeciso, praeligatove, nervo aliquo, pars illa, ad quam contendebat, sensu, motúque omni priuatur, ta metsi aliunde nutriatur, & viuat; cùm priuatio tamen similis non sit tota regione à cerebro ad vsque praecisionem, ligaturamve intercepta) idcircò par est excitatas illas in pectore motiones fieri interuentu spirituum, quibus turgescat neruus, qui à cerebro ad cor vsque protenditur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 473.13-16","label":"473.13 to 473.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 473.22","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/473.22"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}