{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 48.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 48.1-4","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/48.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Aliunde verò aërem, spiritum, ventum ubterraneum illis cauernis conclusum posse ola colluctatione tantas terrarum, montium rupiúmque moleis excutere, quî fieri probabile possit? siquidem, oppletis cauernis, aut nulla erit colluctatio, aut non maior certè nisus, atque impetus, quàm sit externorum ventorum: aut, si dicas spiritum continenter creatum, infernéque aduenientem ita opplentem alium vrgere, vt succutiantur fornices; fiet profectò non succussio, repentinâve commotio, sed ad summum quaedam veluti tentatio, lentissimáque, & insensibilis emotio. Et licet videatur facere huc posse Pneumaticarum bombardarum, de quibus aliàs, similitudo; constat tamen in his bombardis tum aërem premi, cogique ab ipso sui obice, secus ac ventum subterrancum à super-obstante immota Tellure; tum impetum fieri eò versum, vnde aër coactus est, obice sublato à causa externa; secùs ac in ipso Terrae-motu fit. Itaque videtur longè probabilius, Terraemotum contingere ex repentina inflammatione halitus sulphurei, ac bituminosi, qui ex intermisti nitri diductione, difflationéque ignem perinde concipiat in cryptis illis subterraneis, non multum à Terrae superficie dissitis, ac est antè dictum consimilem halitum intra nubem concipere, euaderéque in fulmineam flammam. Etenim perspectum iam est, quae flammae vehementia sit (& ex materia praesertim huiuscemodi) in ipsa sui conceptione; postquam quae creatur ex puluere Pyrio (quo iam exemplo vsi sumus) tantâ vi concutit tormentariam machinam, intra quam creatur. Quanquam hoc loco nihil est necesse ad machinam recurrere; quando exemplo esse possunt subterranei cuniculi, quos Minas vocant, & in quibus conclusus, inflammatúsque puluis pyrius, ipso nisu inflammationis super exstanteis insigneis moleis propugnaculorum, aedificiorúmque concutit, conuellit, exturbat. Scilicet quòd flamma non admodùm magna, inque cuniculo non magno creata respectu molis super-exstructae, & circumadiacentis praestat, praestare potest flamma copiosior in capacioribus cauernis concepta respectu montium, terrarúmque non incumbentium modò, sed etiam circum-positarum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 47.10-13","label":"47.10 to 47.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/47.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/47.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 48.5","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/48.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}