{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 481.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 481.1-4","ref":"481.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"CAPVT III. De Voluptate, ac Molestia. T itaque à Voluptate, & Molestia exordium ducamus; videntur primùm isti affectus provt gignuntur in pectore, id commune habere cum iis, qui Signuntur in partibus, quòd sicut pars affecta Voluptatem sentit, cùm ex restitutione in comdodum statum quasi demulcetur, Molestiam etò, cùm ex deturbatione ab eodem statu ex speratur; ita ipsum Cor voluptatem tum per lentisci t, cùm ex cerebro affluunt spiritus, quius vt suae substantiae accommodatis, quasi tiillatur; molestiam verò, cùm illi affluunt, quiSus, vt suae substantiae dissonis quasi compungitur. Scilicet Cor quoque, cùm & ipsum pars, sit, delinitione quapiam eget, vt affici suauiter Possit; & vellicatione quapiam, solutioneve continui, vt affici asperiter. Efficitur porrò, vt dum à spiritibus delinienter contrectatur, ille, vt dixi titillatur, veluti subsiliat, & quas magis persensurum contrectationem huiusmodi, sese excipiendis spiritibus dilaret, diffundat, illisque quasi occursurum identidem exsiliat, seu mavis exsultet, vnde & voluptas est cordis, quae Exsultatio propriè dicitur, non rtem voluptas, quae in caeteris partibus creavtaquaeque etiam dici proinde non solet Laerilia, Delectatio, Iucunditas, Gaudium, Hiaritas, &c. efficitur quoque, vt dum cor spiritibus fodicanter attingitur, veluti resirat, & quasi huiusmodi artactum minùs perinsurum, sese refugiendis spiritibus comPimat, coarctet, quodammodo abducat: vn Gassendus de Animalibus. de & quòd hac ratione Cor sese in angustum banlumm contrahat, molestia illius dicitur Angustia, te, & Mole& quòd veluti opprimatur, afflictio; cùm 8 stia, istis synonyma communiora sint Moestitia, Tristitia, & aliqua alia, quibus Molestia corporis, seu quae partium est propria, non donatur, nisi quòd Aegritudo communius adhuc synonymum, accipitur interdum pro molestia corporis diuturna, quae dicitur Morbus. Deinde videntur etiam hi Affectus id commune habere cum affectibus partium, sine corporis, quòd licet Voluptas cordis, animive non videatur perinde sensibiliter antecedentem molestiam, cupiditatem, indigentiam supponere (ex quo effectum est, vt Aristoteles praeter 7. Ethic. 13. voluptates, quae in naturalem habitum restituunt, & curationis gratiâ quasi lenimenta adhibentur, esse alias velit, quae ἄνε λύπης, καὶ ὀπιθυμίαs, sine molestia, & cupiditate sint, quales, inquit, sunt contemplandi actiones, τῆς φύσεως ἐκ ἐνδεοῦσης, natura nihilo indigente) nihilominùs constat attendenti aliquam semper molestiam, cupiditatem, indigentiam praecedere, quae dum tollitur, voluptas sequatur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 481","label":"481","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 481.5-8","label":"481.5 to 481.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}