{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 481.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 481.5-8","ref":"481.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Ac res quidem declaratione, probationéque non indiget, vbi voluptas, & molestia in reliquo corpore, partibusve affectis ita excitantur, vt opinione illarum facta, ipsum cor exinde commotum vnà exsiliat, comprimaturve, vnáque voluptatem, aut molestiam persentiat; perspicuum est enim vtramque seu voluptatem, seu molestiam pari passu incedere; verùm quod spectat ad cęteras, vnum est praenotatu dignum. Illud est, esse vnumquemque speciali quadam temperie, ac non modò corpus, sed Animam quoque, hoc est in feriorem partem Animae, quae corporea est, speciali esse contextura, ac eius quidem analogiae cum contextura corporis, ob nexum vtriusque indiuiduum, vt in quam rem propendet corpus, propendeat ipsa Anima, & à qua corpus refugit, ab eadem Anima refugiat, Ex hoc autem fit, vt provt res externae corpus bene, vel male afficiunt, Anima bonas, vel malas ducat, sicque opiniones in Phantasia, Animóque ipso sequantur, qualeis corporis contextura, temperiésque suggesserit; ac mirum idcircò non sit, si quot ferè homines, tot sententiae; cùm vt sunt omnium corpora, temperamentáque diuersa, ita sint ipse Animae opinionum, temperamentis intercedentibus, susceptrices. Fit rursùs, vt quia opinione suborta in Animo, spiritus in cor amandantur, qui ipsum leniter, asperiterve moueant, ideò cor gratè afficiatur in rem, quam opinio fert esse bonam, ingratè in eam, quam esse malam: vnde & insideat Animae naturalis quidam quasi habitus propensionis quidem, in hanc rem, auersionis verò ab illa; & mirum iterùm non sit, si ob tam varia temperamenta, opinionésque tam varias esse obseruentur in hominibus mores tam diuersi, studia tam multiplicia, ac passim constet veritas triti illius versiculi Naturae sequitur semina quisque suae. Ex hoc verò intelligi licet, propensionem naturalem, quae in vnoquoque ad rem quampiam est, esse insitam aliquam eiusce rei appeten 482 PHYSICAESectio III. Membrum Posterius. Liber X. appetentiam, quam suboriens opinio transctam; idque provt quisque ad haec, aut ad illa missione spirituum in corde perinde excitet, scienda propensus à Natura est, aut certo instiac depascens calor exarefactione excitat tuto, ac studio, assuetudinéque se propensum in faucibus appetitum famis, & sitis. Est fecit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 481.1-4","label":"481.1 to 481.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/481.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 482.1-3","label":"482.1 to 482.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/482.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/482.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}