{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 483.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 483.1-4","ref":"483.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/483.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/483.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/483.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Videri autem res tantò minùs in animalibus mira debet, quantò obseruamus plantas quoque vt res incongruas refugere, sic versus congruas se promouere; neque enim aliunde est, quòd radices se versus alimentum agunt, producúntque; quod se flores conuertunt, aperiúntque in Solem; quòd encumis, ex. gr. vt refugit oleum, ita versus aquam proserpit, atque ita de caeteris Quod dixi verò, nos in grauiore praesertim molestia compressionem, in vberiore praesertim voluptate effusionem persentiscere; id non obstat, quò minus in leuiore mole stia, & tenuiore voluptate idem proportione contingat; vtcumque cordis motio sensibilis perinde non sit. Enimverò quispiam hoc loce non iniuriâ subdubitet, ista-ne siue compressionis, siue effusionis motio affectus Ipse Molestiae, Voluptatisque sit, an aliquid aliud? Siquidem, vtcumque molestia non sit, quin cor comprimatur, neque voluptas, quin effundatur; videtur tamer vtraque esse quodpiam quasi adiunctum, Adalitasve motioni adnexa, ob quam & compressio molesta, & effusio iucunda sit. Ipse certè Aristoteles alicubi quidem voluplatem definit κίνηοῖν τινα motionem quandam Animae, ac restitutionem continentem, & sensibilem in naturalem statum; λύπὴν δὲ τούνάνnor, Molestiam verò ex opposito: ac interdum retiam de Voluptate loquens, eam desi hiendam censet ἐνέργειαν actionem non impediditam habitus, qui secundum naturam sit: sed dlibi tamen Voluptatem tam in sensu, quàm in cogitatione spectans, attendénsque omnem seu sensus, seu mentis actionem tan lò esse iucundiorem, quantò est perfectior, atque adeo illam, quae perfectissima sit, esse etiam iucundissimam; idcircò habens voluptatem non vt motionem, actionemve, sed vt perfectionem actionis, Perficit enim, lliquit, voluptas actionem, non vt habitus hexsistens, ἀλλʼ ὡς ἐπιγινόμενον π τέλος, sed Vt finis quidam superueniens; eo modo, perSit, quo decor florenteis atate commendat. Quamobrem dicendum videtur, esse quilem cordis, Animaeve motionem quasi ipsum subiectum, substratum, seu, quod ditere solent Materiale tam voluptatis, quàm molestiae; verùm praeter id esse quasi adiunctum, superlatum, seu vocatum vulgè fomale, in quo sit propriè, ac praecipuè vtriusque essentia constituta. Meritò verè Aristoteles dicit speciatim voluptatem superuenire tanquam finem; est enim volup.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 482.9-10","label":"482.9 to 482.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/482.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/482.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 483.5-9","label":"483.5 to 483.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/483.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/483.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}