{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 485.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 485.1-4","ref":"485.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/485.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/485.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/485.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Consequitur autem proinde, vt praeter calorem adauctum, rubor suffundatur in cutem, & ad faciem potissimum, ac in ipsis maximè genis, quibus ob maiorem, quàm reliquo toto corpore teneritudinem sanguis copiosiùs affundatur, quàm vt subito exsugi à venis valeat. Nempe istud est vnum ex iis Argumentis, ob quae suo loco superiùs innui hon esse improbabilem (grauibus licet ar gumentis, allatis in oppositum) de circulatione sanguinis opinionem; non quod prop terea sanguis transmittatur in venas per colaerentia oscula; sed quod per oscula arte rlarum partibus affusus, per ipsa venarum os cula sugatur, eo modo, quo in pulmone fier & mox dixi, & suo loco declaratum est. Consequitur etiam, vt ex affusione vberiore in cerebrum, spiritus calore excitati in neruos motorios sic subeant, vt qui ex sexta sunt conlugatione totum corpus subsultans faciant, qui ex septima linguam loquaculam red dant; quasi ex secunda oculos exhilarent; & per quos prope transeunt, iis genas, labiumque superius diducant; vnde & cooriatur Risus. Quanquam qui risus est vehemens exciratur ferè dumtaxat, cùm & quispiam adest, quem tacito sensu tum fauere nostrae laeiltiae, tum concitari ad atridendum, nósque Imitandum velimus; & res, quae nobis laetitiam creat, tum nobis permira videtur, tun & improuiso contingit. Quippe, vt vni uer &e Risus excitetur, debet eius causa admitationi quodammodo esse (quò sit, vt homo vulgò censeatur idcircò esse capax risus, quia admirationis capax est) debet, inquam, vt superciliis prae attentione elatis, stontémque relaxantibus, qui musculi ge has, labiumque superius attollunt, pertrahifaciliùs in consensum valeant. Debet & quodammodo esse repentina; quoniam quae res est assuetudine nota, neque derepente supercilia attollit, non perinde est efficax vt parteis vicinas commoueat. Necesse porrô etiam est, vt incalescente simul pector dlaphragma contentiùs moueatur; & quem admodum inter inspirandum abdomen pro latat vberiùs, ita inter exspirandum, efflandumve efficiat illud contractius, ac in ve demente praesertim risu, tum partes cartilagini notharum costarum cohaerentes, introrsum, sursúmque abductae, non nihilque conuulsae, lassitudinem breui, ac dolorem, mariméque ad latera, sentiant; tum thoracis Gassendus de Animalibus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 484.10-12","label":"484.10 to 484.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/484.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/484.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 485.5-8","label":"485.5 to 485.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/485.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/485.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}