{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 49","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/49.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Priusquàm porrò pergam quidpiam dicere; cùm vis illa flammae (rei adeò fluxae) sit tanta, tantoperéque mirabilis; interiiciendum hoc loco est quî fieri valeat, vt ab ipsa, tanta pondera emoueantur. Imprimis autem reuocandum in mentem vno verbo est, quod est iam in Epistolis de motu impresso deductum (vti & suprà attigimus:) Si supra libellatam planitiem ictum globo admoueris, quo adactus vel leuiter, certo aliquo tenore procedat, fore, vt si deinceps complureis pareis ictus adiicias, ille globi motus eas vireis acquirat, quibus fiat tandem velocissimus; quòd quisquis ictu quolibet imprimitur impetus non pereat, sed in globo maneat; & quiuis uperueniens antecedentium cumulo accedat, ipsumque intensiorem faciat. Heinc cercè illeic loci adnixi sumus dicere causam accelerationis grauium decidentium; eam referentes scilicet ad ictus continenter impactos à Magneticis Terrae vncinulis, ob quos repetitos, indesinenterque superadditos, fiat, vt cadens lapis ex orgyiarum v. c. centum altitudine, euadat ad imam orgyiam vndevigecuplò velocior, quàm fuerit ad primam. Nunc verò quia requiri potest quî fiat, vt pitum per tubulum vitreum leui flatu pulsum, pernicitate tanta explodatur? adnitar quoque ex eodem principio causam dicere; ex eo scilicet illam repetens, quòd flatu tantillum, hoc est, donec pisum è tubo exeat, perseuetante nullum sit punctum secundùm totam ipsius tubi prolixitatem, in quo flatus corpuscula succedenter emissa nouos ictus non imprimant, à quibus adiecti noui impetus vehementiùs semper pisum adigant, rapidissinéque denique eiiciant. Ita sanè fieri percipies, si attenderis, quò fuerit tubus prolixior, eò rapidiùs, & longiùs processurum pisum; quò breuior, eo segniùs, & propiùs: quòd nempe abigatur illeic pluribus, heic paucioribus ictibus; quódque vtrobique ab exitu vsque e tubo ictus aequè desinant, quatenus flatus coruscula non ampliùs repressa, pone ampliùs non instent, sed diffluant in libertatem aëris: qua ratione conspicis pisum non longè admodùm coniici, dum in ipsum, validè licet, aëre patenti insufflas. Atque vt ex his denique adnitar aliquid in rem dicere; esto puluis","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 48.5","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/48.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 49.1-3","label":"49.1 to 49.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/49.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/49.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}