{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 491","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 491","ref":"491","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/491","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/491.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":424,"text":"Necesse subinde non est, vt quidpiam speciatim de Affectuum istorum signis, effectibúsque attingamus; cùm res excessura sit modum, si vel ea solùm prosequi velimus, quibus parentum amor erga filios exprimitur, quatenus nihil penè tota vita agunt, quoc illum non subinnuat, ex eóque non proficiscatur; quo etiam modo innumera sunt, quae quis Amasiae occasione facit, patitur, pallet, rubet, metuit, dolet, &c. illud generatim sufficiat, Amoris esse proprium, vt qui illo assicitur, hoc est res amans rem amatam magnifaciat, commendet; illam vt frequenter, ita lucundè cogitet, ac de ea libenter loquatur & audiat: vt ipsam incolumem velit, tuea tur, seruet; perire, aut subire detrimentum doleat; vt ipsi coniungi, huic haerere, salten praesentiâ, saltem mente, ac spe praesentia futurae affectet. Tritum est Animam magis esse, vbi amat, quàm vbi animat: notum est verò id obiectiuè, vt loquuntur intelligi; quatenus subiectiuè quidem in corpore est; at interim tamen versus id, quod amat, cogitatione tota fertur, illique affectu conglurinatur, neque amoueri ab eo potest. Quin - etiam ita validè efficaciterque ad id trahitur, vt suum quoque corpus versus ipsum pertrahat, ac nisi quid obstet, perducat, vt ipsam contingat, exosculetur, amplexetur, teneat Quod autem de Amore dico, opposito sensu intelligendum est de Odio, vt qui eo nem pe afficitur, rem exosam despiciat, vituperet de illa ingratè, nisi sinistrè, cogitet, loquatur vel audiat: vt ipsam perditam exoptet, insectetur, abominetur, perire, ac subire detrimentum gaudeat; vt ab ea seiungi, abducique nisi vt perniciem inferat, contendat; atque ita de caeteris. Qua ratione verò contingat, vt res amata trahat, odio habita auertat, id ex eo pendet, quod suis locis dictum iam est, speciem, ideamve rei amatae constare ex corpusculis, quae in sensorium, Phantasiamque Illapsa, grata illi sint, Animámque versus rem, ex qua defluxere conuertant, propenderéque in eam faciant; adeò vt Anima proinde versus eam sponte proruat, corpúsque ipsum, ob co haesionem, versus eandem pelliciat. Specie verò, siue ideam rei exosae ex iis constare corpusculis, quae itidem illapsa in sensum, ac Phantasiam, ingrata illi sint, animámque; se, è qua aduenere auertant, refugeréque sic faciant, vt sponte abscedens, ipsum quoque corpus cohaerens abducat. Quòd autem re amatae naeui lumina videantur, ex ipsa Phantasiae dispositione est, quam assuetudo excipiendi naeuorum speciem, vnà cum specie reliqua praepollenter demulcente sic afficiat contexturamque eius sic immutet, vt ipsa quoque deinceps demulceat, gtatéve ex cipiatur, & placeat. Neque secus verò, qua re odio habita praeclarae sunt dotes, macure habentur, quòd assuetudo excipiendi earum speciem vnà cum specie reliqua, quae praepollenter exasperet, ita Phantasiam comDe Amore & Odio. paret, vt ipsa quoque deinceps subire in Phantasiam, nisi asperiter, ingratéque non valeat. Haec quidem de Amore, & Odio.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 490.9-10","label":"490.9 to 490.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/490.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/490.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 491-2","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/491-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/491-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}