{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 493.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 493.1-3","ref":"493.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/493.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/493.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/493.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Cùm denique inanes earum sint rerum, quae nihil ad vitam aut omninò, aut commodiùs transigendam ducunt, sunt cupiditates coronarum, statuarum, & similium; constat illas ortum habere ab indigentia merè praesumpta, quatenus Natur: nihil ipsis eget, sed opinio est, quae vt eiusmodi res bonas fingit, sic earum absen tiam pro indigentia habet; adeò proinde, vt quicquid molestiae ex tali indigentia creatur, ex sola opinione sit, & ad Animum solum spectet. Itaque non modò naturales, sed inanes etiam cupiditates ex indigentia sunt, neque enim quis statuas, coronas ttlumphos, honores, amplas diuitias, aliâ que id genus concupiscit, nisi quia se iis indibere, vt splendidiùs, aut commodiùs, sicque delectabiliùs viuere possit, opinatur. PersPicuum verò exinde est, quî fiat, vt cupiditales naturales facilè explebiles sint, inanes sutem inexplebiles; scilicet Natura & pautis, & facilè occurrentibus indiget; vnde & exiguum est, & paruo negotio parabile quod cupit, cuiusque obtentu exsatiatur; & opinioni nihil est satis; quatenus cogitatio non ad vnam rem ita terminatur, quin staIim ad aliam gradum faciat, assensúsque, siue pinio, quòd ea quoque bona sit, consequaur, ac praesumatur/ similiter illius indigenl, vnde & subinde concupiscatur: sicque ex vna fiat gradus ad aliam, vniusque asseIlurio nihil aliud, quàm proritatio ad asseAuendum aliam sit; & finis proinde nunIuam reperiatur, cupiditásque semel coepta elladat insatiabilis. Ex quo fortassis effectum est, vt Stoici apud Ciceronem istam Cupiiltatis speciem nomine indigentiae, quasi Aunquam sublatae donârint, cum Indigenliam libidinem inexplebilem definierunt. Pers. Picuum est quoque eas cupiditates quas nalutaleis quidem, at non necessarias tamen ise diximus, qua parte non necessariae sunt, sputari posse inaneis, posseque excrescere in immensum; ac idcircò solas naturaleis, hecessariásque & facilè & paruo explebileis esse. Eae nempe à natura sola ortum habent, neque ab opinione pendent, aut eatemè pendent, quatenus opinio ipsi naturae accommodatur, ac ad eam solam sese reduest.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 492.10-12","label":"492.10 to 492.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/492.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/492.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 493.4-8","label":"493.4 to 493.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/493.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/493.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}